Druckschrift 
Commentarii critici in codices Bibliothecae academicae Gissensis Graecos et Latinos philologicos et medii aevi historicos ac geographicos : cum appendice critica variarum lectionum et quorundam carminum Latinorum medii aevi nunc primum e codicibus editorum / scripsit Frid. Guil. Otto
Entstehung
Seite
108
Einzelbild herunterladen

Lectiones ejus proxime acoedunt ail Marburgensem codicem, nequo tamcn glossis et aliis oorruptionibua vacat.

Pessimus autem e quatuor istis codd. est:

4) Cod. Parisinus Regius, oliin Elnonensis, Nr. 274., quem tamcn quum Beau- gendrius, qui eo usus eaty non uccuratius descripserit, non alia ex parte nisi ex interna describere pos.sumus. Quod quum supra a nobis factum sit, id hic repetere noluimus.

Est igitur codicum ordo si internam eorum conditionem spectamus, bic:

1) Marburgensis, 2) Bruxellensis, 3) Lipsiensis, 4} fragmentum codicis Elno- nensis s. Parisini Reg. ap. Beaugendr. in Htldeberli Episc. Ccnoman. Opp.

Fundamentum autem, quo in edendo carmine nostro usus sum, est codex Bruxel- lensis, non quod integerrimus sit, sed quod proxime accedit ad optimum codi- cem Marburgensem, qui quum vetustate pluribus locis nimis delritus sit, ad cannen nostrum priinum inde edendum non satis idoneus nobis visus est, sed ubicunque scriptura ejus perspicua extat, maxima diligentia lectionibus ejus ad vitia Bruxellensis tollenda usi suinus. E Lipsiensi autem codice, qui, quamvis multis vitiis praeditus sit, integerrimus tamen est omnium, eos versus restituimus, qui vel in Bruxellensi librarii errore omissi sunt, vel propter evanidam scripturam codicis Marburgensis jam non amplius legi possunt. Elnonensis denique codicis mutili ac vebemcnter interpolati fere nullus alius usus fuit, nisi ut rationem interpolationum medii aevi inde cognosceremiis. Sed omnium codd. varias lectiones integras notis criticis addidi, quo critica historia textus, qui vocatur, plene cognosceretur familiaeque codicum, in quibus hoc carmen continetiir, con- stiluerentur. Praeterea notas criticas et interpretationes rariorum nicdii aevi vocabuloruiu ac locorum difficiliorum adjeci, locosque antiquiorum s. classicorum poetarum, quos poeta no.ster more poetarum medii aevi vel integros repetivit, vel imitatus est, significavi et omnes omnino fontes, unde poeta ille hausisse videtur, indicavi, quantum me memoria mea hac in re adjuvit. Quod quo facilius fieri posset, et ab Carol. Frid. Hermanno et ab Hauptio ejusque auditore eruditissimo aliquantulum me adjutum esse, quod hi viri docli aliquot ejusmodi notas margini exemplorum suorum addiderunt , quibus mihi uti licuit, postremo loco grato animo profiteor.

B. CODICES GRAECI.

I. ANTIQUI.

Quamquam nescio qua fortunae invidia factum est, ut, quum magna eaque egregia Latinorum codicum copia in bibliotheca nostra academica reperiatur, tanta tamen ejus Graecorum codicum inopia sit, ut exceptis aliquot recentioribus exemplis (neuere Ab- scliriften) codicum, duo tantum codices Graeci iique recentissimi saeculi XVI. in hac bibliotheca extent, quibus triutn scripterum ecclesiasticorum opuscula continentur, id ta- men solatii habemus, quod hi quoque pauci codd. ex egregiis exeinplis descripti videntur. Sed quod in uno tantum codice trium scriptorum ecclesiasticorum opuscula extant, quae necessitatem quandam cum classicis scriptoribus, qui vocantur, habent, quod vel anti- quiorum scriptorum exemplo composita sunt, vel in rebus versantur iis, quae antiquitati

>