Druckschrift 
Commentarii critici in codices Bibliothecae academicae Gissensis Graecos et Latinos philologicos et medii aevi historicos ac geographicos : cum appendice critica variarum lectionum et quorundam carminum Latinorum medii aevi nunc primum e codicibus editorum / scripsit Frid. Guil. Otto
Entstehung
Seite
88
Einzelbild herunterladen

excerptam, ut notavit Scnkenbergius, commentario instructam continet, multo ementla- tiorem, pleniorem multoque aliter dispositum contextum habere, quam illam quidem editionem, qua sola mihi per ceterarum inopiam uti licuit. Proxime ad hunc codicem BOCedit cod. Giss. Nr. DCCXVIII., de quo vid. p. 59. nr. IV. Tertius autcm codex Giss. Nr. DCCXIX., chartaceus sec.XV. male habitus foll.2l)6., quorum multa vacua sunt , iii quo idem carmen extat, neque integer est desiuit enim in versuQuidam mmjomm tolvant hos clave suorum/' qui in ed. Colon. fol. 142 b. extant nequc tam incorruptus, quam duo illi priores. Tam mira est autem trium istorum codd. quum inter ipsos, tum ab editione Coloniensi non solum singulorum verborum, sed et integrorum versuum et commatum totiusque versuum ordinis discrepantia, ut primum hujus carminis cxemplum graves interpolationes temporum cursu expertum esse videatur, Quare operae pretium existimo, carmen hoc integrum optimorum codd. auctoritate emendatum ac dis- positum denuo edi. Sed quum proptcr nimiam nostrorum codd. discrepantiam ab edit. Coloniensi valde sit difficile ostendere, quid in cujus versus locum successerit, varias lectt. afferri non posse censeo, nisi intcgram editionem velis parare satisque habeo ejus- modi carminum amatores ad egregias nostras opes utendas invitare.

VIII.

Poenitentiarius s. Carmen de modo poenitendi.

Codd. Giss. Nr. DCCXIX. (V. nr. VII.) DCcixCVII. (B. G. XVI. 13. 4.) DCCXCVIII. (B. G. XVI. 23. 4) coll. DCCCLXIV. (v. nr. VII.)

Hoc carmen incerti auctoris de modo poenitendi, de cujus generis libris vide Grasse Lehrbuch einer allg. Literargesch. I. Bd. 1. Abth. 1. Halfte p. 220. et 221. cum seqq,, quod impressum reperi in ed. Coloniensi ap. Henr. Quentell. 1492. Bibl. Giss. Nr. 1264. fcfr. 1'anzer Annal. typ. VI. p. 355.), extat in tribus bibl. uostrae acad. codd., quorum primus est is, quem supra nr. VII. descripsimus, ubi nostrum carmen reperitur fol. 113 132. commentario instructum, quod explicit in verbis: Invide livorem remove superbe /umorem, cum subscriptione:Anno domini MCCCCXXX. feria sexta posl octavam dominicam; alter est cod. Giss. Nr. DCCXCVII. charlaceus, saec. XV. literis initialibus rubris, foll. 144., ubi fol. 151. idem carmen cum commentario extat. Tertius est DCCXCVIII. chartaceus, saec. XV., initio mutilus, literis iniiialibus rubris, foll. 272., t /uorum 1. et 84. vacua sunt, p. 2 83. autcm Poenilentiarium cum commentario con- tinct, qui hanc subscriptionem habet:Et sic deo gralias per me Andream Urbach Studtus Erfordensis." Quartus denique codex DCCCLXIV. solum Commentarttan con- tinet, in cujus initio de auctore carminis baec reperiuntur: ,,Causa efficiens dicitur fuuse Magister Johannes monachus de sacrobusto, tfui composuit illum librurn pro informa- tione hominum ad confilendum ex una parte et eliam confessorum ex altera paiie." In commentario autem codicis nr. DCCXCVII. haec verba extant: Causa efficiens est Johannes de Gar £num de Garlandia?^) rel Johannes C°sosttmus (Crisostimus ? Vid. Collection a vendre de monumens typographiques a Offenbach sur le Main chez Ernest Heinemaun. 1840. nr. 200 a. p. 53.), alii tamen dicunt, t /uod fttit bontis homo e/eratus et monachus de ordine beali Bemhardi, vel dicitur fuisse Berit/tardits Si/restris. Alii dieunt, tjtiod Bonaventum cardinalis. In commentario denique codicis nr. DCCXCVIII. haec verba sunt: Causa efficiens dicitur esse secunduin aliquos Johannes de jamlandia 4 i e. de Garlandia); secundutn atiuuos dicttur fuisse Silvester papa." In codice