— 86 —
p. 660"). In commentarii autem Giss. prooemio haec hujus carminis inscriptio affertur: „Sumtna sacrificiorum Ifonis." De aliis auctoribus, quibus idem tribuitur, vide Leyser p 386 nr XXXII. p. -421. nr. XLVI. et pag. 449. nr. LXXV. Codex Giss. ex optimo aliquo exemplo videtur descriptus multasque egregias mcmorabilesque lectiones continet auctiorque est editione Beaugendriana. Quae cum ita sint, integram ejus lectionis varie- tatern in append. crit. sec. ed. Beaugendr. addeTe non dubitavi.
VI.
Johaanis de Garlandia carmen de m^steriis ecclesiae cum commento.
Cod. Giss. Nr. LXX. B. G. XVI. 22. 4.
„Codex chartaceus saec. XV., foll. 36., quorutn ultitna pagina scriptura vacat. Con-
tinetur: Johannis de Garlandia cartnen de inysteriis ecclesiae cum commento. Incip. Anglia guo fulget, quo gaudet presule claro Londonie quo pisius fparisius] scrulante sophiam etc.
Explic. carm. Hostia missa. Explic. Cotnm. Et benedictus. Amen. — Cfr. Polyc.
Leyseri Hist. poel. et poemat. medii aevi p. 339. seq. — St. Endlicher Cat. Cod. Ms.
Bibl. Pal. Vind. p. 212. Fuit hic codex olim in bibl. Cap. S. Marci in Butzbach."
Adrian. . •
Hoc carmen pulcherrimum et ad theologiam medii aevi penitus cognoscendam uti- lissimum , cujus prologum et primum caput usque ad v. 22. „Sancti quos Christus." Leyser 1. c. p. 311. XVIII. nr. II. e cod. Guelferbyl. exempli causa edidit, quum non- dum integrum, quod sciam, editum sit, primus integrum e cod. Giss. in append. crit. edendum susceperam, quum felici quodam casu accideret, ut per proxime superiores ferias autumnales recreandi corporis animique causa Darmstadium profectus in bibliotheca magnoducali aulica, cujus opes Mscptorum accuratius cognoscendi summam mihi copiam dedit Vir Cl. Federus, bibliothecae praefectus primarius, in codicem chartaceum circa a 1413. scripturo inciderem, qui praeter multa alia idem carmen contineret. Quem quum cupidissime perlustrassem, raultumque a nostro cod. differre eum vidissem, petivi a Viro humanissimo, ut illum mihi codicem Gissam mitteret, quo accuratius rem persequi pos- sem. Quibus meis precibus quum raaxima humanitate Vir Summus cessisset codicemque Darmstadinum cum Gissensi diligentissime contulissem, non solum multo eum praestan- tiorem cognovi, sed etiam ex Epilogo codici Darmstadino addito, qui in Giss. cod. deest, intellexi, auctorem hujus carminis nullo pacto Johannem de Garlandia esse posse, cui hoc carmen in prooemio Cotnmenlarii codicis Giss. et ab Leysero p. 311. tribuitur, quum hic poeta circa ann. 1040. floruisse putetur, vid. Leyser 1. c. et Grasse Lehrbuch einer allgem. Literiirgesch. I. Bd. 1. Abth. 1. Halfte p. 364., in Epilogo autem codicis Darmstadini poeta ipse carmen suum scripsisse se dicat a. 1245., quo tempore Alexander ab Hala Parisiis mortuus sit, de quo vid. Grasse 1 c. II. Bd. 2. Abth. 1. Halfte p. 238. nr. 106.. siquidem, quod non dubito, Alexander ille, cujus laudes cecinit poeta in epilogo, Alexan- der ille Halensis est, in quem optime quadrant, quae ibi scripta reperiuntur.
Miruni autem est, quod duo nostri carminis versus 458. et 459. Qdc quibus vid adnot. crit. nr. 209.), id quod e Dufrenii Glossar. v. Baeultu cognovi, etiam apud lliiyon de Sto. Victore in Specul. Eccles. cap. 6. extant, qui et multo post Joannem de Gailnndia vixit et multo prius quam is, qui se in epilogo earminis anno 1245. car- men composuisse dicit, quamquam Speculi quoque illius Ecclesiae auctor multo recentior


