— 84 —
III.
Floretus cum glossis.
Cod. Giss. Nr. LXIX. B. G. XVI. 13 a 4.
„Codex chartaceus saec. XV., litteris initiulibus rubris, foll. 85., quorum 85 a. rn-
cuum est. Conlinetur Floretus cum glossis. Incip. Inlrod. fcommentarii / Circa
initium libri Floreti etc. Incip. carmen:
Nomine Florettis liber incipil atque facetus Semper erit tutus ejus documenta secutus etc.
Explic. Qui dedil alpha et o sit laus el gloria Chrislo. Amen: —
Subscr. Explicit Floretus. — Cfr. Fabricii Bibl. med. ac inf. lat. 1, 624. (Bernardus
scripl. Floreti) et Vossius de poet. lat. p. 73. J. Chr. Brunet, Manuel du libr. Bru-
xelles 1838. I, 165. II, 215. — Codex nobis e bibliolheca Cap. Eccles. S. Marci in
Butzbach accessit." Adrian.
Hoc carmen, quod non solum glossulis supra versus, sed etiam uberrimo commen- tario singulis carminis particulis interposito instructum in cod. Giss. extat, Angelus Mauriquez Annal. Cisterc. T. II. ad a. 1133. cap. 20. S. Bernardo Clarevallensi tribuit, v. Polyc. Leyser I. c. p. 420., qui tradit, Parisiis in cod. antiquo Mss. bibliothecae re- giae dici Florelum esse compilatum a Clemente Papa, teste Philippo Labbeo in nova bibl. Mss. Belgii, sed semper sine nomine auctoris, ut sit in Catal. harum bibl. publi- catis ab Sandero. V. Carol. de Visch. bibl. scriptor ord. Cisterc. ed. Colon. 1596. p. 41. In commen/ario autem Ms. codicis Giss. haec de auctore hujus carminis reperiuntur: „ Auctor secundum quosdam dicitur fuisse venerabilis Bonavenlura Cardinalis, qui hos flores tbeologicos de pluribus libris theologicis autenticis perventualiter et breviter in stilum metricum in utilitatem pauperum sanctorum redegit. Alii dicunt fuisse Johannem de Garlandia, sed non est cura, quis dicat, sed quid dicatur." Cfr. Grasse Lehrbuch einer allgemeinen Literargesch. II. Bd. 2. Abth. 2. Halfte p. 714. Commentarius autem ipse, qui nullam mihi necessitudinem habere videtur cum eo commentario, qui vulgo in editt. extat, v. c. in Lugdun. 1520. ap. Jo. Marion in fol., qui Jo. Gersono tribuitur (V Grasse I. c.j, perutilis est propter multos locos e diversis scriptoribus, inprimis poetarum medii aevi allatos. Jam quum editiones hujus carminis perrarae sint, non omnes conqui- rere potui, ut quae oplima esset, investigarem, sed coactus sum uti ad conferendum codicem editione ea, quae mihi in nostra bibliotheca praesto fuit. quae inscribitur: „ Floretus Sancti Bernardi continens sacre theolo^iae et canonum tlores ail gaudia paradisi finaliter eos, qui se in illis exercitaverint, perduccntes/' hac subscriptione addita ,, ex- plioit feliciter Divi Bernardi Floretus Colonie impressus ante jubileum centesimum. quarn anni significationem Panzer Annal. typogr. v. Bernardu* ClmrevmlL refert. ad a. 1501 In praefatione hujus editionis haec reperiuntur: ,, Bernardiis abbas moiiaslerii clarevatlis, qui postquam quendam fratrem suum conatus est trahere a seculo per medium cujusdain libri ad eum missi, quem quidem librum contempium optavit ("de quo carmine vid. nr. seq. IV/), hunc librum composuit tam ipsi suo fratri, quam aliis utilem. Incipit Florelus Bernardi Clarevallis. Floretus est quidam liber metricus a Sto. Bernardo Clarevallis editus, tractans de virtutibus et vitiis secundum praecepta dei et ecclesiae ad tuganda peccata et electionem illorum operum, quae hominem perducunt ad deum, finaliter ad- inventus et dicitur Floretus ab hoc nomine tlos, floris ; nam iste liber praeceptorum dei et ecclesie et virtutum continere dicitur." In fine codicis Giss post commcntarium haec verba extant: „Expliciunt puncta theologalia optima et brevia de quacunque theologali


