— 34 —
Pontificibus gothicis literis exarato nonnullos Papas vel prorsus praetermissos csse, que- rum vitae in ed. Basil. extant, vel singulas res gcstas eorum omitti, quae ab recentiore manu vel intra versus vel in marginc iisdein paene verbis addita sunt, quibus in cd. Basil. extant. Sic V. c. successiones Paparum in codicis Giss. parte gothicis litens exarata ab a. 1179. usquc ad a. 1272. hae sunt: Lucius III. a. 1179. Urban. III. a. 1182. Gregorius VIII. a. 1183. Clemens III. a. 1184. Coclcstinus III. a. 1187. Innocentius III. a. 1192. Alcxander IV. a. 1254. (duorum fere versuum spacio vacuo relicto inter Inno- centium ct Alcxandrum) Urbanus IV. a. 1261. Clemens IV. a. 1265. Gregorius X. a. 1272. Continuator autcm Cbronici et Completor s. recentior ista manus has succes- siones habct: Lucius III. a. 1179. Urbanus III. a. 1182. Gregorius VIII. a. 1183. Cle- mcns III. a. 1184. Innocentius III. a. 1192. Honorius III. a. 1210. Gregoriu.s IX. a. 1229. Caelestinus IV. a. 1252. (leg. 1242.) Innocentius IV. a. 1243. Alexander IV. a. 1254 Urbanus IV. a. 1261. Clemens IV. a. 1265. Gregorius X. a. 1272. Successionum nu- meri absunt in codicis parte gothicis literis exarata, sed a rec. man. .supra nomina ipsa
III. ix. addita sunt sic: Honorius, Gregorius cet.
Historia Imperatorum incipit in cod. Giss., ut in ed. Basil. ab Octaviano Augusto et tcrminatur in enarrandis rcbus gestis regis Siciliae Caroli 1273. his verbis ,. Rex etiam JYavanae, gtti infimiut ex Africa recesserat, in Syciliam veniens est defunctus," quae eadcm paucis mutatis sunt extrema in ed. Basil. Addita his est subscriptio „Ex- pltcit de Imperatoribus." — Sequitur continuatio prima eadem manu scripta, quae brevem continuationem ac supplementa in vitis pontificum scripsit, quae hos Imperatores habet: Radulphus a. 1273. Adolphus a. 1292. Albertus a. 1298. Henricus VII. (VI. in ed. Basil.) a. 1308. Ludovicus Bavarus et Fridericus Austriacus a. 1314., ubi a librario notatur „Defecl/ts hic. u In eodem imperatore Ludovico Bavaro terminatur cd. Basil.. sed ed. Aigentor. in Fridcrici III. vita i. e. 1211. Ea, quae de Adolpho rege Aleman- niae et Hcnrico VII. s. VI. Continuator narrat, ad verbum fere conveniunt cum iis, quae extant in Continuationc apud Eccard. Corp. Hist. med. aevi T. I. p. 1463. e Theo- dori de Niem libro Vitae Pontificum Rom. a Nicol. IV. usque ad Urban. V. e codd. duobus, Hanoverano et Guelferbyt. A et B editae „De Adolpho rege Alemanniae el de Henrico VI." Cfr. p. 1485. et 1486. Cetera aliundc transscripta sunt, quoruni fontem ignoro. — Brevi aliquot versuum spacio relicto sequitur altera continuatio de historia imperatorum eadem manu scripta, qua prima, usquc ad Fridcricum III. perducta i. e. usque ad a. fere 1440., ubi iterum nota additur „Defectus hic." — Tum sequitur cadem manu scripta tertia continuatio, quae res miscellas, inprimis Belgicas in iisquc potissi- mum Leodiensium et Trajectensium sine delectu atque ordine narratas continet. — Post has historias miscellas sequitur vita Karoli IV. usque ad a. 1378. Continuatur autem Chronicon eadem manu res miscellas continens similes prioribus usque ad a. 1455., ubi extremo loco haec narratio extat: Episcopus Rodulphus (de quo vid. Gualteri Chronicon Chronicorum Vol. I. p. 1544. nr. LIV. ed. Francof. 1614. 8.) per foramen muri civitatis Trajectensis intravit in nocte beati Blasii a. MCCCCXLIX. Qui Rudolphus episcopus dignissimus princeps clausit diem suum feliciter ultimum anno domini 1455. in profesto annuntiationis beate marie. iV Sequitur subscriptio „ Mala mea pelle, bona cuncta posce.*'
2) Martini Poloni historia Romana et Imperatorum et Pontificum
supputationes.
Haec scripta Martini congruunt in codice Gisscnsi argumento cum ed. Basil. usque ad p. 22. verba ,,Ostenso igitur — videlicel Jesu Christo." Tum vero omissis reliquis.


