Druckschrift 
Commentarii critici in codices Bibliothecae academicae Gissensis Graecos et Latinos philologicos et medii aevi historicos ac geographicos : cum appendice critica variarum lectionum et quorundam carminum Latinorum medii aevi nunc primum e codicibus editorum / scripsit Frid. Guil. Otto
Entstehung
Seite
12
Einzelbild herunterladen

exemplum Ms. integrum hunc commentarium Thoniae Aquinatis referre, sed in alii.s codd. copiosiorem esse, in aliis breviorem, unum olim antiquiorem commentarium ex- titisse sive a Thoma Aquinate, sive, id quod mihi omnium niaxime probabile visum est, a Paulo Gersone, sive ab alio quopiam conscriptum, qui paulatim a divcrsis inter- pretibus Boethii pro suis cujusque rationibus vel contractus sit, vel dilatatus, ita ut jam vix investigari possit, quae prima illius antiquissimi commentarii, quod Graeci mQitttmtt* vocant, forma fuerit, unde sequitur, ne illud quidem certo dici posse, quis e tam multis tamque diversis commentariis Mss. quam proxime ad antiquissimum illud exemplum ac- cedat. In qua re si senatusconsultorum formulaVidetur" non plane rejicienda sit. haud scio an primi nostri codicis Boethiani commentarius nisi ex ipso OQjrtrvaqi repetitus sit, at quam proxime ad id accedat, quippe qui medii aevi studiorum rationi ma- xime conveniat. Sed quum hoc argumentum hoc loco copiosius persequi 11011 liceat, satis habemus exempla horum commentariorum in appendice critica dare, quibus latius de ea re disserendi facultas detur iis, qui accuratius in eam inquirere velint. Operae autem pretium existimo, hunc commentarium integrum edi, quod et ad cognoscenda medii aevi literarum studia inprimis philosophiae et theologiae et ad emendandos quuin classicorum scriptorum locos, tum inprimis medii aevi poetas plurimum conferat, quorum permulti saepe loci copiosiores ad confirmandam aliquam sententiam afferuntur. Cum illo commentarii cujusdam fragmento, quod primus edidit Ang. Mai in Classic. Auctor. e Vatic. codd. edit. T. III. p. 331 345, commentarius Giss. nullam similitudmem habet. in cujus fronte metra Boethiana extant.

23 A. M. T. Sev. Boethii de consolatione philosophica cum commentario

Cod. Giss. Nr. LXXXIV. B. G. XV. 32. fol.

.,Codex chartaceus saec. XV., inscriptiombus et literis initialibus rubris, notis itt margine et inter lineas adscriptis; fol. 364., i /uorum 200 b. 201. 281. 282. 306 b.

364. vacua sunt." Adrian.

Ab codice praestantissimo LXXXV. prope abest codicis LXXXIV. ea pars, quae Boethii librum supra laudatum lit. a. fol. 1200 continet cum commentario Thomae Aquinatis, quae tamen glossulae potius habendae sunt e commentario excerptae. Quare nulla ejus exempla proluli, sed variarum lectt. specimen in appendice crit. dedi, quo, si cujus interesset, utrumque codicem conferre posset. Collatio facta est secundum ed. Londinensem supra nr. 1. laudatam. Praeterea in hoc codice 9. alia diversorum auctorum scripta extant, quorum ad nostram rem faciunt lit. c. fol. 250 262 a. 31. Tullii Ciceronis Cato Major sive de Senectule, lit. e. fol. 283 294. M. Tullii Ciceronis Laelius sive de Amicitia dialogus, lit. b. fol. 202249. Alani ab Insulis de Planctu naturae. [ In priori libri operculo haec leguntur.'' Gabr. Byel. Liber eccl. Cap. S. Marci Butzbac." Adhian.]

In calce exempli Boethiani extant verba: ,, Johannes Landspergensis." Collatio hujus cod. perquam manca ab H. Majo F. facta extat in edit. Boeth. de consol. philos. Sitzmann Hanov. 1607. (_Biblioth. acad. Giss. lit. D. nr. 869.)

3) A. 31. T. Sev. Boethii de consolatiouc philosophiae Cod. Giss. Nr. LII. B. G. XV. 12 a. fol.

Codex chartaceus saec. XV. negligenter scriptus, foll. 137. Continentur: a. fol. 1

90. Commentarius in libros octo Physicorum Aristo/elis a. 1474 b. fol. 91137-