xii
mentei dubito, qttin rera sinl, vel haec Ulrum umore mei an rei/i. cattsa facta tint incertum est, non: haec, ti/riitn aniore tnei, an reipublicae causa facta sint, incertum est. Hanc autem incidendi parsimoniam quamquam nuper a V. I). Fickerlo in Epiatoti» Senecae inductain magnaque constantia servatam vidi, tamen nescio qua veteri» mori.s verecundia motus in meo opere non satis constanter persecutus sum. Si quid autem prfte- terea in oratione latina, in qua Tullium imitor, non satis Tullianum vidcbitur, error meua is est, qui non Romanus, sed Germanus sum.
Denique menda typographica, quae in corrigendis singulis operis plagulis a me in- vito non sublata, sed tamen postmodo cura quanta potest esse maxima investigata in indicem extremo operi addilum conjecta sunt, excusationem habitura credo eo, quod in majore parte operis, i. e. in Appenttice Crilica ipsi mihi soli taediosum corrigendi negotium iuipositum erat, in quo facilis erat defatigatio. Nam in priore quidem parte operis, i. e. in Commentariis Crilicis ipsis exceptis quatuor prioribus plagulis Vir Cl. Vullers , Prof. linguar. Oriental. Giss., perofficiose munus plagularum, quas ipse bis perlustrassem, tertium perlustrandarum suscepit, cujus rei ego ei hoc loco quanlas maximas possum gratias ago.
Ceterum et haec et reliqua operis mei vitia invito me admissa consolor eo, quod quum nihil sit in rerum natura perfectum, in magnis voluisse sat est! Si quis autem erit, qui vel in conferendis codicibus Gissensibus iis, quorum non ipse in his Commen- tariis integram lectioms varietatem attuli, vel in excerpendis opera mea honesto praemio proposito uti velit, hujus ego desiderio pro virili parte satisfaciam.
Scripsi Gissae Kal. Septembr. MDCCCXLH.
Frid. GuUielm. Otlo.


