M
diligentia scriptum, quod vehementer mea interfuit cognoscere. Vid. Comm. p. 97. XVIII. et Addend. ad h. 1. — Magna etiam fuit humanitas atque benevolentia erga me Viri Doc- tissimi FlCKIRTI, magist. gymn. Portensis, quem quum per Prolegomena tn novam edilio- nem operum Senecae philosophi, quae nunc edere coepit, cognovissem egregium apparatum criticum ex optimis Senecae codicibus collectum habere, per literas adii, ut mihi pauca exempla variarum lectt. ex optimo cod. excerptas mitteret, quo codicum familiam cognos- cerem, ad quam referendus esset cod. Giss., quod per admodum tenuem apparatum «riticum editionis Ruhkopfianae non licebat, perhumaniter precibus meis satisfecit, ita, ut jam certam normam de auctoritate codicis Giss. critica judicandi haberem. Joh. Henr. Kuelb . V. Cl., bibliothccae Moguntinae praefectus, quum multa alia mihi perhumanitcr ex illa bibliotheca copiosissima commodavit, tum exemplum rarissimum Philippi Gual- teri Alexandreidos, de quo vid. Comment. p. 95. XIII. Vir autem Cl. Nebel , Prof. Med. Giss. mira liberalitate et facilitate non libros solum permultos rarissimos e biblio- tlieca sua copiosissima rarissimisque ac pretiosissimis libris rcferta mihi commodavit, sed etiam adversaria sua de historia mcdicinac obtulit, si quid ex iis in meam rem < nn\ ei tere possem. Kuentzel denique, Dr. Philos., magister gymnas. Wormatiensis, cujus memoria quum multis aliis libris, tum libro Germanico constat, qui inscribitur Fiinf Biicher detitscher Prosa, magna mihi libcralitate rarissimum librum Anglicum Tho.mae Wright Early Mysteries and other latin poems of fhe twelfth and thirteenth Centuries London 1838. 8., in quo Vitalis Blesensis Geta e codd. emendatus extat. Darmstadio Gissam inspiciendum utendumque misit, quod eo mihi gratius fuit, quum illud exemplum donum auctoris esse viderem, qui librum amico suo sua manu inscripsit. — Doctrina denique sua adjuverunt me haerentem saepe ac de multis rebus dubitantem duo viri de literis optime meriti, quorum non doctrinam solum cognovi, sed etiam huma- nitatem amicitiamque, quod in una mecum urbe degunt, quorum alter est Weigand , Dr. Phil.. magister scholae realis, quae vocatur, vir patrii sermonis antiquioris et recentioris peritissimus, cui quid debeam, quum in Comment. p. 8. p. 97. XVIII. et alibi comme- moraverim, hoc loco id repetere supervacaneum duxi; alter autem Knobelius , Vir Cl., Prof. Theol. Giss. quum in nonnullis rebus aliis theologicis, tum inprimis in interpretando carminc theologico Johannis de Garlandia Myster. Ecclcs. aliquoties me adjuvit.
His omnibus viris doctissimis pro multis et magnis in opus meum meritis meritas gratias ago, et, si merita eorum non satis in lucc posita videbuntur, memoriae potius oblivioni, quam ingrato animo tribuant.
In latino sermone, ne longus essem et obscurus atque adeo ineptus, vocabula, quae in quoque literarum genere usitata sunt, quamvis non Latina sint, retinui, v. c. vocabulum textus, medium aevum, apographunt. In sententiis autem incidendis vereor ne merito mconstantiae accuser, qui quum initio non vulgares incidendi rationes sequi constituissem, quas patrio sermoni potius, quam Latino originein debere scirem, quod, quae in latino sermone unum aliquod enunciatum efficerent, in vernaculo in duo saepe vel plura enun- ciata essent dividenda, sed Latinae orationis structurae, mox, ne a quibusdam falso negligentiae accusarer, ad vulgarem incidendi rationein rcdierim, quamquam saepe vebe- nienter dubitavi, quid tandem in hac re populare videretur, quid non. Unde factum est, ut v. c. initio saepe scripserim guae vehemenler dubito quin rera sint, non: quae, vehe-


