Druckschrift 
Commentarii critici in codices Bibliothecae academicae Gissensis Graecos et Latinos philologicos et medii aevi historicos ac geographicos : cum appendice critica variarum lectionum et quorundam carminum Latinorum medii aevi nunc primum e codicibus editorum / scripsit Frid. Guil. Otto
Entstehung
Seite
V
Einzelbild herunterladen

omnem lectionuin varietatem in hoc opere afferrem. Sed ut de horum quoque codicum auctoritate critica certa norma judicandi esset, exempli causa nonnullas varias lectiones attuli. Ac ne mercenaria quadam opera in colligcndis variis lectionibus functus esse viderer, sed aliorum studiis aliquantulum succurrercm, notam interrogandi ('?) addidi lcctio- nibus codicum iis, quas ipse probarem, et si quod mendum scripturac in aliqua lectione messet, quod cmcndatione facile tolli possc videretur, enicndare id conatus sum cau- samque emendationis breviter cxposui vel simili exemplo allato, vel libro indicato, in quo ejusmodi exemplum extaret, quod rem conficcret. In afferendis autem lectionibus compendiaria quadam ratione usus ibi, ubi nulla obscuritas timenda crat, non integras voces attuli, sed eas tantum syllabas, in quibus diversitas posila esset, v. c. compos.) cowpos., quae concisior ratio scribendi significat, in cod. con pro com cxtare. Singula* literas, vel syllabas, ad quas diversilas lectionis spectaret, initio cursivis literis, quas vocant, notare constitueram, cujus rei exemplum cxtat in Comment. Crit. P. I. p. 31.. sed quod id procedente opere nimis operosum esse apparcbat, postea id facere omisi. Praeterea, ubi per apparatum criticum cxemplorum editorum id fieri licebat, simul no- mina eorum codicum addidi. qui cum nostris codd. consentirent, quo fatniliarutn neces- situdo, quae inter nostros codices et externos intercederet, perspicue eluceret, et ubi nos in comparando aliquo codicc cxemplo edito usi sumus, quod nimium a codice discre- paret, id quod in editione Fischeriuna J istini accidit, ejus quoque exempli editi vel editoris nomen adjunximus, cujus scripturae cum nostro codice convenirent, ut in edi- tione Duebneriana factum est, v. c. occisus] occisus sit G. M. D., i. e. occisus est in edit. J ustim Fischer., occisus sit habent codd. Giss. et Marburg., cum quibus conveiut edit. Duebneriana. Magna autem difficultas nobis allata est in librariorum notis, quae compendia vocantur, literisque Graecis majoribus, quae in Lalinis codd. reperiuntur, et chirographis per typos ligno incisos imitandis, quibus iu rebus non ubique excmplum codicum ipsum satis fideliter exprcssum esse, permoleste fero. Graeca autem verba, quae in egregio cod. Boethii Consol. Philos. Nr. LXXXV., et in Martiano Capella re- periuntur, in tabula lithographica exprimenda curavi. Denique ex iis quidem codicum thesauris, qui nondum editi videbantur, exempla rerum in iis tractatarum in Commen- tariis Criticis ipsis attuli, quo cognoscerctur, utrum haec illa rcs iam alicubi edita, vel certe aliunde nota t sset. His quoque exemplis notas nonnullas perbreves ac pernecos .i- rias vel bistoricas, vel criticas, vel ad librorum adjumenta spectaute.s addidi.

A dversaria P hiloi.Ogica doctorum antiquiorum, quae in bibliotheca uostra aca- demica servantur, in quibus multa vel ad cmendandos, vel, quod saepius lit, ad in- terprctandos scriptores Graecos et Latinos collecta sunt, in summa rei difficultate ac molestia, quod plurima multis locis dispersa jacent, tara diligenter pervestigavi, ut per- pauca repertum iri sperem, quae a me praetcrmissa sint, si quis post me denuo ea perquirat. Et ut hujus quoque codicum generis argumentum penitus cognosceretur, ej-em /i /a ex iis adversariis attuli, quae hodie quoque operae pretium esset accuratius cognoscere.

Postremo de Carminibus nonnutlifi Latini» medH aevi a nobis e codicibus partim primum in lucem prolatis, partitn nunc demum integris editis pauca vcrba facienda sunt, quum Graeca carmina^ quae in nostris codd. extant, partim aliunde satis nota sint (Vid, Comment. p. 112. 2.}, partim vix editione digna fvid. Comment. p. 109.}. Ouamquam