Druckschrift 
De l'Imitation de Jésus-Christ : traduction avec des réflexions à la fin de chaque chapitre /par M. l'Abbé de Lamennais
Entstehung
Paris [1886]
Seite
482
Einzelbild herunterladen

VÊPRES DU DIMANCHE,

Psaume 11453.

In exitu Israel de Ægypto,* domus Jacob de populo barbaro;

Facta est Judæa sanctificatio ejus,* Israel potestas ejus.

Mare vidit, ét fugit;* Jordanis conversus est retrorsum.

Montes exsultaverunt ut arietes,* et colles sicut agni ovium.

Quid est tibi, mare, quod fugisti?* ct tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?

Montes, exsultastis sicut arietes,* et col- les, sicut agni ovium?

A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob.

Qui convertit petram in stagna aquarum,* et rupem in fontes aquarum.

Non nobis, Domine, non nobis,* sed no- mini tuo da gloriam,

Super misericordia tua et veritate tua; *nequando dicant gentes: Ubi est Deus eo- rum?

Deus autem noster in cœlo;* omnia quæ- cumque voluit fecit.

Simulacra gentium argentum et aurum,* opera manuum hominum.|