504
LA BENEDIZIONE
pinguissimi liquoris ministri olivae nascerentur, quarum fructus sacro Chrismati deserviret. Nam et David prophetico spiritu gratiae tuae Sacramenta praenoscens, vultus nostros in oleo exilarandos esse cantavit. Et cum mundi crimina diluvio quondam expiarentur effuso, similitudinem futuri muneris columba demonstrans per olivae ramum pacem terris redditam nuntiavit. Quod in novissimis temporibus manifestis est effectibus declaratum, cum Baptismatis aquis omnium criminum commissa delentibus, haec olei unctio vultus nostros jucundos efficit, ac serenos. Inde etiam Moysi famulo tuo mandatum dedisti, ut Aaron fratrem suum prius aqua lotum per infusionem hujus unguenti constitueret Sacerdotem. Accessit ad hoc amplior honor, cum Filius tuus Jesus Christus Dominus noster lavari se a Joanne undis Jordanicis exegisset; ut Spiritu Sancto in columbae similitudine desuper misso, Unigenitum tuum, in quo tibi optime complacuisse testimonio subsequentis vocis ostenderes, et hoc illud esse manifestissime comprobares, quod cum oleo laetitiae prae consortibus suis ungendum David Propheta cecinisset. Te igitur deprecamur, Domine sancte, Pater omnipotens, aeterne Deus, per eumdem Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, ut hujus creaturae pinguedinem sanctificare tua benedictione digneris, et Sancti Spiritus ei admiscere virtutem, cooperante Christi Filii tui potentia, a cujus nomine sancto Chrisma nomen accepit, unde unxisti Sacerdotes, Reges, Prophetas, et Martyres; ut spiritualis lavacri Baptismo renovandis creaturam Chrismatis in sacramentum perfectae salutis, vi


