Decretum
Sacræ Rituum Congregationis.
In Proprio Officiorum ac Missarum in Paderbornensi Diœcesi hucusque adhibito quum nonnulla desiderarentur Festa Sanctorum, qui apud Fideles in magna benedictione sunt; Rmus Dominus Franciscus Drobe hodiernus Episcopus consilium iniit Supplementum concinnandi, quod Officia cum Missis de eisdem Sanctis propria complecteretur. Ejusmodi autem Supplementum a se apte elucubratum Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papæ XIII. humillime exhibuit, expostulans, ut illud suprema auctoritate sua approbare dignaretur.
Placuit vero eidem Sanctissimo Domino Nostro præfati Supplementi examen Sacræ Rituum Congregationi committere, quæ, omnibus sedulo expensis, Supplementum ipsum a se emendatum ac dispositum, uti in superiori exemplari prostat, probari posse censuit. Quam porro Sacræ Congregationis sententiam Sanctitas Sua, referente subscripto ejusdem Sacra Congregationis Secretario, ratam habens, Officia ac Missas in hoc Supplemento contenta in usum Cleri Dioeceseos Paderbornensis tam Sæcularis quam Regularis, Kalendario Diocesano utentis, approbavit et concessit: attamen sub conditione, ut duplex ejusdem Supplementi authenticum exemplar ad ipsam Sacram Congregationem transmittatur, statim ac illud typis cusum fuerit. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 10. Januarii 1884.
D. Cardinalis Bartolinius S. R. C. Præfectus.
Laurentius Salvati S. R. C. Secretarius.


