Druckschrift 
Officia propria dioecesis Paderbornensis revisa et aucta / jussu et auctoritate rev. et ill. domini Francisci Caspari Episcopi Paderbornensis [...] edita et a sacra rituum congregatione approbata
Entstehung
Einzelbild herunterladen

IV

instructionis omnibus clericis, extra Cathedralem et Collegiatas Ecclesias, districte præcepit, ne ,, dissonanter et differentur persolverent Divinum Officium." Quum vero nec ipsa hæc satis accu­rata et ornata editio id obtinuerit, ut disparitas Ecclesiarum in recitandis Horis Canonicis arce­retur, præclarissimus Ferdinandus de Fürstenberg, Episcopus Paderbornensis, Breviarium Romanum die 7. Decembris 1661 in Ecclesiam Cathedralem primum, annoque sequenti Dominica prima Ad­ventus in totam Diœcesim introduxit. Ne tamen, quod in bonum unitatis et fidei moliebatur, in damnum cederet et fidelium vita multiplici pieta­tis et gratiæ fonte manu gravi privaretur nonnul­lorum retinuit Officia Sanctorum, quorum venera­tioni fideles a sæculis justo ac debito etiam jure addicti erant. Quæ Officia propria per plures an­nos ex antiquo Breviario, ut videtur, recitata, pri­mo sub Hermanno Wernero de Metternich Epi­scopo( Paderbornæ, impensis Nicolai Dahmer, anno 1699) ad normam Breviarii Romani novo et elegantiori typo impressa reperiuntur, aucta jam Officio per annum de Sancto Liborio, Diœcesis Patrono, a Clemente XII. Summo Pontifice in­terim concesso. Per duas alias editiones postea factas, notatis simul nonnullis Officiis pro aliqui­bus locis paulatim susceptis, hæc Officia Dice­cesana ad nostra usque tempora pervenerunt. Altera scilicet editio auctoritate et jussu Guilelmi Antonii de Asseburg Episcopi prodiit( Pader­