Druckschrift 
Der studirende Jüngling in seinem Wandel und Gebet : ein Lehr- und Gebetbuch / von P. Joseph Frey, Priester der Gesellschaft Jesu. Mit bischöflicher Approbation
Entstehung
Einzelbild herunterladen

204

Andachtsübungen der Congregation.

celte sculpantur in silice? Scio enim, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: et rursum circum­dabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius: reposita est haec spes mea in sinu meo.

alle. Domine, secundum actum meum noli me judicare: nihil dignum in conspectu tuo egi: ideo deprecor majestatem tuam, ut tu, Deus, deleas iniquitatem meam.

Affift. II. Amplius lava me, Domine, ab in­justitia mea, et a delicto meo munda me.

Alle. Ut tu, Deus, deleas iniquitatem meam.

Lectio nona. Job. 10.

Präf. Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculos me vi­deret! Fuissem, quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. Numquid non pauci­tas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum: antequam vadam, et non revertar ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: ter­ram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mor­tis, et nullus ordo, sed sempiternus horror in­habitat.

( Folgendes Responsorium wird gesagt, wenn nur eine Nocturn gebetet wird.)

Alle. Libera me Domine, de viis inferni, qui portas æreas confregisti: et visitasti in­fernum, et dedisti eis lumen, ut viderent te: qui erant in poenis tenebrarum.

Bräf. V. Clamantes et dicentes: Advenisti, Redemptor noster.

Alle. R. Qui erant in poenis tenebrarum.