Druckschrift 
Der studirende Jüngling in seinem Wandel und Gebet : ein Lehr- und Gebetbuch / von P. Joseph Frey, Priester der Gesellschaft Jesu. Mit bischöflicher Approbation
Entstehung
Einzelbild herunterladen

Tagzeiten für die Verstorbenen.

203

Lectio septima, Job. 17.

Affift. I. Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest se­pulchrum. Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Dies mei transierunt, cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum. Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum. Putredini dixi: Pater meus es; mater mea, et soror mea vermibus. Ubi est ergo nunc praestolatio mea, et patientiam meam quis considerat?

Alle. Peccantem me quotidie et non me poenitentem timor mortis conturbat me: quia in inferno nulla est redemptio, miserere mei, Deus, et salva me.

Affist. I. Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me.

Alle. Quia in inferno nulla est redemptio, miserere mei, Deus, et valva me.

Lectio octava. Job. 19.

Affit. II. Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantum­modo labia circa dentes meos. Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me. Quare perse­quimini me sicut Deus, et carnibus meis sa­turamini? Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? quis mihi det, ut exarentur in libro stylo ferreo et plumbi lamina, vel