Tagzeiten für die Verstorbenen.
197
Affift. I. De profundis clamavi ad te Domine, Domine exaudi vocem meam.
Alle. Nec aspiciat me visus hominis.
Lectio quinta. Job. 14.
Affift. II. Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu, qui solus es? Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt. Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
Alle. Heu mihi Domine, quia peccavi nimis in vita mea. Quid faciam miser? Ubi fugiam nisi ad te, Deus meus? Miserere mei, dum veneris in novissimo die.
Affift. II. Anima mea turbata est valde, sed tu Domine succurre ei.
Alle. Miserere mei, dum veneris in novissimo die.
Lectio sexta. Job. 14,
Präf. Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei? Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, expecto, donec veniat immutatio mea. Vocabis me, et ego respondebo tibi; operi manuum tuarum porriges dexteram. Tu qui


