Andachtsübungen der Congregation.
dereliquerunt me:* Dominus autem assump
sit me.
17. Legem pone mihi, Domine, in via tua:* et dirige me in semitam rectam propter ini
196
micos meos.
18. Ne tradideris me in animas tribulantium me: quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
19. Credo videre bona Domini:* in terra viventium. 20. Expecta Dominum, viriliter age: * et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Requiem aeternam etc.
Lect. I. Credo videre bona Domini in terra viventium.
Bräf. V. Collocet eos Dominus cum principibus.
le. R. Cum principibus populi sui. Pater noster( ganz still.)
Lectio quarta. Job. 13.
Affift. I. Responde mihi: quantas habeo iniquitates et peccata; scelera mea et delicta ostende mihi. Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris. Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae. Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas. et vestigia pedum meorum considerasti. Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur
9
a tinea.
e. Memento mei Deus, quia ventus est vita mea, nec aspiciat me visus hominis.


