Druckschrift 
Oratio De Bono Pacis & Concordiæ In ecclesia / Habita Ab Andrea Riveo Pictone-Gallo, SS. Theologiæ Doctore & Professore. Jn Auditorio Theologico, cum Profeßionem Theologiæ publicè inchoaret, 12. Octob. 1620
Einzelbild herunterladen

Joan. 14. Joan. 7. V..

40 ANDRE RILVETI pacificos, qui ipſi pacem amantes, inter alios cam conciliarc ſtudent. Miſerum eſſet, nos in Schola Chriſti natos, educatos, inſtitutos, non vellecognoſ. cere profeſſionem noſtram. Quotidie oramus ut regnum Chriſti adveniat: Quod autem eſt regnum illud, niſi juſtitiæ, pacis & dilectionis mutuæ? Ipſe Chriſtus Magiſter noſter ex hoc mundo ad Patrem proficiſcens, Symbolum concordiæ & amoris mutui reliquit nobis, ut quemadmodum communione corporis & ſanguinis ejus pares eſſemus, ita mutuam & parem, cum in nos ipſos, tumin ipſum conſerva- torem noſtrum, voluntatem haberemus. Etiamcla- ra voce, pacem & amorem teſtamento nobis legavit; Pacem, inquiens, meam do volur, pacem meam relinquo vVobu. In hoc cognoſcent omnes uod diſcipuli mei ſiri ſ charitatem habeliti inter cos mutuam. Quo igitur au- tore & Magiſtro inflammari magis poſſumus, ad ig- noſcentiam, cõcordiam, & amorem mutuum, quam eo qui quotidie ignoſcit ipſe nobis, qui nos amatu- nice, qui non aliunde diſcipulos ſuos magis æſtimat, quam ex mutuo amore?

Poſſunt quidem fideles in diſcordiæ morbum in- cidere, quod eſt communis naturæ & humanæ in- firmitatis, quæ omnes animo & corpore etiam valen- tiſſimos attingit aliquando. Sed ex co morbo con- valeſcunt ſemper, gratiæ divinæ munere, qua ſola

depelli-

e ma a