Druckschrift 
Oratio Fvnebris De Magnamimo Comite, Et Nobilissimo Domino, Christophoro, Comite & Domino, Frisiæ Orientalis, qui in expeditionem belli, aduersus Turcas profectus, Maxæmiliano II. Cæsare, Imperatore, in Vngaria mortem obijt / Henricus Paulinus
Einzelbild herunterladen

lel- am ret ru- on

ue tri

18)

ue O t,

De(HRFTOPEOEG, Eomite F.

quitur, ſub oculos caderet, admirabiles ſui amores, in huma-

nis pectoribus excitaret. Habebat autem facultatem huius di- ſciplinæ, apud clariſsimos uiros, ibidem magna cum laude do- centes. Hotomannus enim atque Balduinus, ueluti noſtra memoria, iuris Coriphęi,& quoddeillo, olim dicebatur, iu- riſconſultorum eloquentiſsimi,& eloquentium iuriconſul- tiſeimi, frequenti Schola, iura Populi Romani profitebantur. Quæ autem puer, quæ adoleſcens, iuſtitiæ pręcepta didicit, ea juuenis, ea uir, perpetuo tenore eſt uſus. ut cum authorirate, nutuque Legum duceretur, tanquàm uoce diuina, nihil non ageret decorè, nihil non moderatè, juſtè, prudenter inſtitue- ret, nunquàm non ſuum cuique tribueret. Itaque& bonis præmia, laudesqͥue honoruni,& improbis pœnæ, ignomi-

niæque malorum, ſtatuebantur. Officium autem ille iurif⸗

conſultorum ducere, quod quidem antiquorum femper fuit, in iure cauere, conſilio iuuare, uigilare pro re alterius, omni- bus patẽre, inſtar totius oraculi ciuiratis, lites ſua prudentia quãm primum dirimere ac ſ̃nire, atque hoc ſcientiæ genere, prodeſſe quam plurimis. Eos autem qui itã facerent, quorum- qͥue hoc in ſtudio, latè manaret induſtria, quos quidem noſtra patria haud paucos habet, ualde quidem diligere ac fouere. contrã uerò minime ferre, contortores Legum, caufarum qua- druplatores, ſerentes lites ex litibus, deglubentes ſuos clien- tes, depeculantes Rempub. ludificantes judicia eos inquam ægerrime ille ferre, odiſſe quidem ſemper ac deteſtari. Atque his quidem ſtudijs his moribus, noſter GComes delectabatur, ut cùm nemo magis, uirtutem diligeret, tum nemo magis di- ligendam iudicaret. Nam neque uirtute fere maior, tunc illo, ea in ciuitate, eo in ordine quiſquãm fuit, in qua tamen multi clari, atque illuſtribus nati familijs uiri, multi magni Comites, ſtudioſi bonarum artium extiterunt: Neque quenquãm illa ci- uitas, æquè atque hunc, neminem tantis honoribus, obſer⸗

uaueruht⸗

Sed quoniam de eius maioribus, de indole ad uirtutem. de ſtudijs moribusque adoleſcentiæ diximus, deinceps de re-

liqua eius uita, uirtutibusque dicemus, qua in re, utattentos C beneuo-