Druckschrift 
Oratio Qua Illustrissimo Et Potentissimo Principi Ac Domino, Domino Vilelmo Cattorum Lantgr: domino suo clementissimo Pastorum in Diæcesi Gutensbergensi cætus : pro munisicentissima primum Canonicatuum Rotenburgicorum auction : tum deinde viduarum illarum, quarum superstites mariti in evangelii administratione versati essent, : liberalissima ex Hoccelemo Blassici comiratus cœnobio & locis aliis sustentatione, gratias agit : Recitata Gutensbergæ In Eorundem Pastorum Consessu / A Casparo Sturmio Pastore Melricensi 13 Maji, quo die quotannis apud Metropolitam ad vitæ studiosorumq[ue] censuram conveniunt
Einzelbild herunterladen

ð

conſentiens Auguſtinus reſpexiſſe videtur, cum ille quidem forãs derivandas aquas noſtras: domi tamen, ne alienorũ ſint, retinendas: hic verò collocandũ non procijendumeſſe, quod dare velis, præciperent. Quò re ſpexiſſe etiam Platonicus M. Cicero videtur, cum ex ejuſdem platonis divinis placitis Theophraſtum primũ reprehendit, quod Ariſtotelis Magiſtri immemor, in libro illo quem de divitijs ſcripſerat, nimius in ĩjaudãda magnificentia fuiſſet: deinde ſe eorum ſententia potiſ- ſimum duci oſtendit qui non fortunam aut dignitatem ſed mores hominum in collocandis beneficijs ſequan- tur ita ut in eumin quo ſe virtutum ſimulachra ſigni- ficationesq́; pietatis fortiis oſtendant animo quam in alios ſint propenſiori. Tametſi enim neque tenuitas in- opum quos aut caſus aliquis innocentes oppreſſit, aut fatalis calamitas immerentes oœcupavit negligenda, ne⸗ que qui honorum altiſſimos gradus conſcenderunt de⸗ ſerendi: Videndum tamen eſt, ne aut horum amplitu⸗ dinem nimijs ſumptibus amplificando, feneſtram lu⸗ xuiqui nullis largitionibus ſaturatur patefaciamus: aut illorum curam gerendo, eos quoque, quos vitæ pravitas ipſis caſibus dignos effecit in eorum neglectum, qui vel verẽ opis noſtræ indigent, vel ſtudium officiumq́; no⸗ ſtrum merentur, deliniamus. Utinam verò hac delira temporum noſtrorum ſenecta, ea moderatione cũm omnes alii tũm præcipuẽ imperatores, reges atq; prin⸗ cipes per Germaniam noſtram uterentur! Non men⸗ dicaret virtus, exularet ob egeſtatem prudentia: Mi- nus in aulis principum deliciarum: minus in magna- tum familijs beluinarum voluptatum, quæ fundamen⸗ 3 ta rei-