——— ℳ
deam, duo ſunt quæ potiſſimum efficiunt, unum, quod
vel in rehus propemodum noſtris omnibus, vel in his certe maximẽ, quæ ſtudiorum ac religionis noſtræ ſan⸗ ctiſſima ſocietate tenentur, fidem benevolentia erga me veſtram exploratam habeam: alterum verò quòd res ipſa, de qua apud vos diſſeremus, ad vos ipſos, ad conjuges, ad liberos veſtros, horumq́; omnium ſalu⸗ tem, dignitatem, felicitatemq́; maximoperè pertineat. Magnum vobis hodie,& immortale beneficium ã Cla⸗ riſſimo fortiſſimoq; Principe Vilelmo Cattorum Landigr:&c. domino noſtro dementiſſimo affertur, qui non ſolum irius aureorum millihus dugeniis& amplius frumentarum noſtratibus madii Collegium Rotenburgicum ã ſanctiſſimo Patre Philippo ordini noſtro legatum amplificavit: ſed his proximis diebus, partim ex Hoccelemo Blaſſici comitatus opulento cœ⸗ nobio, partim alii Haſſicarum præfecturarum redii- pus honoraria quædam ſive virtutis præmia ſive bene⸗ ficia laborum publica conſtituit quibus ſuperſtites ã fu⸗ neribus noſtris viduas Orphanosq́; noſtros, quos ſæpẽ rerum omnium inopia egeſtateq́; oppreſſos, nullis ve⸗ rò neq; facultatum copiis, neq; fortunæ ſplendidioris emolumentis inſignes mundo hoc ſolventes relinqui⸗ mus, paterne ac cjementer ſuſtentaret. In qua, ſumma ac planẽ divina munificentiſſimi Principis benignitate pro eo ac par eſt, nõ dico oratione cõprehendenda, ſed vel numeroſaltem percenſenda, tametſi nec orationis dignitate, nec prudenti rerum inventione ſatis ſum in⸗ ſtructus(quanquam quæ illa per Deum immortalem,
aut tanta in dicendo ingenii vis& ubertas, aut quod tam


