S6
S l aut fructum officii& pietatis veſtræ aliquem( viri fratres) lux unquam mortalium ulla mihi conciliavit: aut hæc etiam auſpicata dies, quam mutua primum rerum divinarũ, deinde mo⸗ rum etiam ſtudiorumq́; noſtrorũ con- templatione, apud te(ſoannes Secunde Roxi vir præ- ſtantiſſime) more atq; inſtituto majorum ſolennem quotannis agere ſolemus, optatæ felicitatis auram aſpi⸗ ravit? aſpirat profeciò eandem hodie multò omnium & fructu memoriaq́;ʒ voluptatis uniliſſimam,& ſenſu utilitatis jucundiſſimam, cum in his oraculorum ccle- ſtium ſanciiſſimis ſubſelliis, virtutis ac pietatis veſtræ haud obſcuris indicibus, non ad illam ſolum ſapienti- bus pattum noſtrorum conſiliis decretam, noſt risq; in⸗ ſuper omnium voluntatibus roboratam& frequenta- tam ſtudiorum atq; officiorum cenſaram mutuam: ſed ad hanc quoq; qualemcunq; noſtram Orationem con- ſediſſe video. Qua in re tametſi& facti ipſius inſolen- tiam,& animi prætereã mei propoſitum admiramini: admirari tamen, opinor, deſinetis, ſi cum ego qua vo⸗ luntate ad hanc cauſam perorandam acceſſi brevi ora- tione oſtendero: tum vos, quæ veſtra eſt benignitas, ea quæ afferam ad æquitatem judicii veſtri rectè pon⸗ deraveritis. Hanc verò judiciorum in hac cauſa noſtra æquita- tem cur tantoperè de vobis orationi noſtræ perſua⸗ deam,


