Druckschrift 
Oratio De Illvstrissimo Et Incomparabili Principe, Georgio Ernesto Hennebergico, Heroe Marte magnanimo, toga virtutum insignium splendore laudatissimo : qui postremus ex Hennebergensivm Principvm Prosapia, cum summo grauissimoq[ue] omnium subiectorum luctu, diem clausit extremum, in Vico Henneberg, ad radices eius montis sito, vbi sedes olim auita generosissimæ & antiquissimæ familiæ, à laudatissimorum in toto sacro Romano Imperio Herovm Hennbergensivm virtute, rerumq[ue] gestarum magnitudine, mille retrò seculis & amplius, celebrata fuit / in debitum funeris honorem & æternæ memoræ ac gratitudinis ergò habita in Gymnasio Silusiano à M. VVolfgango Mollero Rectore, X. Ianuarij, pridie vsitatis & pijs Ceremonijs funere terræ mandato. Anno M.D.LXXXIIII.
Einzelbild herunterladen

7.

Er quemadmodum animus præſtantior eſt corpore! pij parentes, de eo recte erudiendo, magis ſoliciti fuẽre.

Quamobrem Illuſtriſsimus Princeps, annis teneris, cim aliarum honeſtarum virtutum doctrinis, tum maximeè ſalutari pietatis& religio- nis inſtiturione, religioſiſsimorum parentum cura, fideliter imbutus,& rectæ educationis diligentia adiutus/ poſtea ſincero pectore, toto vitæ ſuæ tempore veram de Deo doctrinam amplexus eſt.

Quæ enim teneris inſtillantur animis virtutum præceptiones, ita formant& fingunt generoſas naturas vt in adultis maneat, ad ea, quæ te- neris imbiberunt annis, mira propenſio.

Omnium enim honeſtarum vitæ actionum, omniumq; exercitio- rum fundamentum eſt, diligens teneræ mentis cultura, quo probe& fide- liter fubſtrato, ſi yvvasijeducandi ratio, hoc eſt, optimarum virtutum exercitia nituntur, non tantum ſolidius ac firmius quiddam exiſtit: Sed etiam ſimul ambobus coniunctis, quædam ft ẽucyœr Gmorum vvx. ꝙoion. Eſtq; dNsoy c ſecundum Platonem, videre congruen- tiam,& quaſi harmoniam animi præſtantis& corporis, quod animi ho- neſti recteij inſtiruti imperio regitur: tunc enim locum habet Poetæ il- lud: Gratior eg pulcro ueniens corpore uirtus In quorum vtroq;, vr delicet animicultura fideli,& praxi præceptionum debita ac neceſſaria⸗ cum optimi parentes principis noſtri curam& diligentiam adhibuerind maximam: non eſt dubium, illud Dei ſingulari factum prouidentia, quò Princeps nofter poſtea ad Rempublicam, quam ſolus ex fratribus ſuſti- nuit,& feliciter ac ſapienter adminiſtrauit annos quadraginta, perueni- ret inſtructior.

Porrò autem, vt honeſta virtutumexercitia plurimum iuuantur ex- emplis, eorum præſertim, quibus eſt ſanguinis nobiſcum ſumma coniun⸗ ctio: ita Illuſtriſeimus Princeps, ſingularia contemplans in vtroq; paren- tum exempla pietatis, temperantiæ, amoris erga religionem, manſuetu- tudinis, humanitatis, munificentiæ in pauperes, conſtantiæ, fide ſinceri- tatis aliarumq; plurimarum virturum: ſtudioũiſsime& ſideliter ea pro ſuæ naturæ generoſitate æmulatus expreſsit.

Cum autem adminiculis bonæ& honeſtæ educationis,& domeſtici ſpeculi contemplatione, generoſiſsima principis natura adiuta, iam accen- deretur, vt ſolent Heroum pectora, virtutum laudibus,& dignam princie pe ſublimitatem ſpiraret, miranda morum ſuauitate& abſq; faſtu/ facilè non fantum æxqualium amorem conciliat: ſed hoc nomine etiam paſeim apud amnes in ſumma admiratione eſt. Cæte-