Druckschrift 
Oratio De Illvstrissimo Et Incomparabili Principe, Georgio Ernesto Hennebergico, Heroe Marte magnanimo, toga virtutum insignium splendore laudatissimo : qui postremus ex Hennebergensivm Principvm Prosapia, cum summo grauissimoq[ue] omnium subiectorum luctu, diem clausit extremum, in Vico Henneberg, ad radices eius montis sito, vbi sedes olim auita generosissimæ & antiquissimæ familiæ, à laudatissimorum in toto sacro Romano Imperio Herovm Hennbergensivm virtute, rerumq[ue] gestarum magnitudine, mille retrò seculis & amplius, celebrata fuit / in debitum funeris honorem & æternæ memoræ ac gratitudinis ergò habita in Gymnasio Silusiano à M. VVolfgango Mollero Rectore, X. Ianuarij, pridie vsitatis & pijs Ceremonijs funere terræ mandato. Anno M.D.LXXXIIII.
Einzelbild herunterladen

.

Nam ĩn ſua Europa ſcribit Aeneas Syluius: Inhoe Alberto, non ſo- lum militares artes,& Imperatorias virtutes, ſingulari quadam gratia re- luxiſſe: Sed nobilitatem quoq; generis, proceritatem corporis, ac venu- ſtatem,& virium robur, ac facundiam linguæ, admirabilem eum? ac pene diuinum reddidiſſe. Filiam tanti Herois Anaſtaſiam, genitam ex altera coniuge Anna, Flia F RIDERICISECVNDI, cognomento Placidi, Ducis Electoris Saxoniæ, legitimo iunctam matrimonio, vitæ, PRINCEPs VVILHELMVS QVARTVS, ſociam habuit, annos ſex& triginta, piam& caſtam, omniumq́; matrimonialium vir- rutum laudibus ornatiſsimam, in pauperes mire beneficam Heroida: ex eaq; fœcundiſsimo& feliciſoimo coniugio, ſuſcepit numeroſam vtriuſq; ſexus ſobolem.

Cæteruminter flios, quorum ſeptem ex ſe genitos, amplexi ſunt optimi parentes, antecedunt ætate: Vvilhelmus, Iohannes, poſtea Ful- denſis Præſul: Vvolfgangus& Chriſtophorus. His poſterior, incompã- rabilis Princeps, GEORGIVS ERNESTVS, natus eſt anno Chriſti. poſt ſeſquimilleſimum, vndecimo, die menſis Maij viceſimo ſeptimo, ſa- cris initiarus Baptiſmatis, fideiuſſore Georgio Pabebergenſi Epiſcopo ex Limburgenſium oriundo familia.

Noſtrum hunc ſecutus eſt Poppo, Princeps pius, placidus, oprimus e 3 deinde Caſparus, qui bimulus obijt, anno, quo Lutherus impugnauit Pontificias indulgentias Vvitebergæ.

O vitam breuem, caducam,& incertam datam mortalibus: tot ſimul Heroas vnius familiæ vixiſſe: tot repentè occubuiſſe,& cæteris tot annos ſuperſtitem, proſapiæ Hennebergenſis vnicum Principem, adeò ſalurarem& neceſſarium, dura nobis& crudelia fara inuidiſſe? Ecquis dubitatrecte Pindarum?ꝙujd ãubhchaðt Ocig ð va dixiſſe?

Cæterum omnium horum Principum fratrum, inſtitutio fuit hone- ſta, pia, ſancta, liberalis,& digna Heroibus, vt, quæ parentum pietas, fi- desq; in ſobolem fuit, dubium non ſit omnes& corporis& animi partes, rectæ& ſalutaris inſtitutionis quibusdam fuiſſe typis inſignitas.

Vt autem in præſentia tantum de Iluſtriſimo principe, G E O R- GIO ERNEsTO dicamus, à prima ſtatim ætate⸗ eius& animus,& o- mnes corporis ſenſus, maturæ rebus honeſtis aſſuefacti ſunt. Vidimus in ipſo omnium virtutum, quæ Principe dignæ ſunt, venuſtatem& concin-

nitatem ẽya vᷣorurxMWl 60 vawotWle eluxiſſe.