Druckschrift 
Martini Crusij, Graecæ Et Latinæ Eloqventiæ, In Celleberrima Tybingensi Academia Professoris celeberrimi. Oratiunculæ duæ
Einzelbild herunterladen

7.

Sed vinum Meccaricum per ſe placet gratumque eſt

Ergò ſeipſum laudat:& per conſequens nulla aliqua com- mendatione indiger.

Cuius ſyllogiſmi conſequentiam quis vitioſam eſſe dicet: cum ex veris nil/ niſi verum/ ſequatur? Maiorem enim propoſi- tionem per aliquot ſecula vniuerſali conſenſuã ſana mente prædi- tis probatam atque admiſſam, quis improbabit? Minorem ſatis ſuperque quotidiana teſtatur experientia teſtes ſunt(proh dolor) creberrimæ iſtæ nocturnæ diſcurſitationes, ebriorumque clamo- res, in plateis:& alia, quæ cùm apud exteras nationes, vt ſæpe referri audiui, non committantur: inde quoque vini Neccarici vim, efficaciam, atque præſtantiam, concludere licebit.

Sed tu, quæſo commilito ſuauiſſime, fraterque in Chriſto dilectiſſime, Ioannes Arnolde, planius, quid de vino Neccarico ſentias, dicas velim. Dixi.

Fridericis Vogt Blab)venſis.

VLNVM M AEVATLCVM PRE FE rendum Neccarico.

, commilito ſuauiſſime, de Vini Neccarici laudibus, eiuſ-

demque præſtantia dixiſti, audiui: ſed quo minũs palmam ego tibi deferam,& pedibus(¶quod aiunt) in tuam fententiam concedam: illius vini, quod ex optimis Italiæ collibus pronaſci- tur quale eſt, quod vulgò Maluaticum nominatur) obſtat excel- lentia: quod Neccarico non ſolum præferendum, verùmetiam principatum tenere ac facile longiſſimo poſt ſe interuallo omnes Vini ſpecies relinquere, plures mecum etiam in hac frequentia ſtatuent.

Quod ne cui abſurdum videatur: rationes haud quidem multas(neque enim tempus patitur) ſed tamen firmas, vt opinor, & haudquaquam contemnendas, afferam. Vos, Auditores opti- mi me eãàdem dignitate attendite/ qua cæteros attendiſtis: ani- mum pauliſper aduertite omneque tædium audiendi effugite.

primò omnium, non alienum à me facturum eſſe confido: ſiprius regionem in qua hoc Vinum colitur(ſermo autem eſtde Maluatico) breuibus perſtringam.

E 3 Italia