(17) S
Fnritun in vita Vginii Cæſarini, illa prima ætate ſapere, ſed raro eſſe vitalia, quin potius à ſumo vigore ſtatim con- cidere. Neque hac occaſione ſilentio prætereundum, quod Quntlianu Kilii ſui exemplo teſtatur, celerius occi- dere feſtinatam maturitatem,& eſſe quandam, quæ ſpes tantas decerpat, veluti invidiam, ne videlicet ultra, quam homini datum eſt, extraordinaria iſthæc ingenia
provehantur.“
Quod ſi verò dentur ingenia ſolidiora,(dari enim quis neget?) ætatem melius ferre apta, negari tamen non poteſt, quod pro mentium humanarum finitudine ipſa eruditio, diu multumque ſplendeſcere viſa, ſe tandem con- ſumat quaſi, uti veſtis longo uſu atteritur; teſtaturque ex- perientia fuiſſe Viros magni nominis, qui, cum ſummum eruditionis culmen aſcendiſſent, notabili quadam ratione demum decreverint, ac durante vita ita defecerint, ut re- rum pene omnium obliti viderentur. Proſtant eo no- mine exempla Virorum celeberrimorum Newroni& Hue- ri, quorum ille ſub extremam vitæ periodum propria ſua ſcripta non amplius intellexit, hic quoque pluribus ante obitum annis in eum redactus fuit ſtatum, ut vaſtiſ. ſimam eruditionem cum craſſiſſima ignorantia commu- taret.
Si porro conſideremus, quàm ſit ars longa, quàm vita brevis; quot& quantas remoras experiantur ſæpe præclara mentium, alias præſtantiorum, molimina, ut vel propoſitam metam prorſus non contingant, vel non niſi magno cum labore, multisque moleſtiis ad eam eni- tantur; quam ſint fata Virorum doẽtiſſimorum triſtia ſæ- pe& miſera, utpote jam cum paupertate, jam cum in- vidia malitioſorum hominum jam cum alis adverſitati-
bus * Conferatur hic Morhoßus in Polyhiſtore T. I. I. 2. c. 8.§. 4. ſqq- p· m. 43.


