8(6) S
reris. Stat enim adhuc ſententia: Vita hominum& bre- vis eſt& miſera. Nec ſane, qui ſecundo loco tanquam in partem contrariam nobis propoſiti fuere, a primis ali- ter differunt, quam quod in his miſeria ſimplex nuda at- que aperta, in illis autem miſeria quodammodo incruſta- ta fucoque illita compareat.
Quod ut eò melius agnoſcatur, apud animum jam conſtitutum habeo, dicere de ſplendidis vutæ humanæ miſt. riis. Argumentum, ut arbitror, ad omnium uſus accom- modatum, idemque profeſſionis, quam gero, indoli& ſcopo conveniens, veſtraque, qui heic adeſtis, attentio- ne minimè indignum. Agedum igitur, Auditores, adeſte animis, temporisque, quam fieri poterit, breviſſimo ſpa- tio graviſſimas emenſurum veritates, veſtra audiendi pa- tientia atque benignitate prolequi, quæſo, ne dedigna- mini.
——
TRKACTATIO.
Uod alibi judiciosè monuit Poẽta Venuſinus, ho- Q mines recti ſpecie ſæpius decipi, idem ſuo modo in felicitatem tranſumere, jureque haud immerito dicere licet: homines felicitatis ſpecie ſæpe decipi. Lon- gum foret iter Auditores, ſi eundo per varias hominum claſſes, perque diverſos vitæ humanæ ordines atque ſta- tus, exemplis undique proſtantibus id ipſum adſtruere vellemus. Dabimus tamen quædam ſpecimina, dicturi, non quod materiæ amplitudo ſuppeditat, vel requirit; ſed quod brevitati temporis, ac præſentis inſtituti ratio- nibus conſentaneum videtur. Prodeant ante omnes, qui ab illuſtribus majoribus natales referunt, generisque ſplendore ſuperbiunt. Ve- rum
m qu nus ni hiß
umn pro 4 ts
cum
bie
mil Cæ equ ſed ſri in dat
tau qu gra


