—— ——
—
—
14 HRRM. KincRnRnIIPoZonNRxIL2
jam juſtum quinquennium, cujus ſpatiis juris addiſcendi tramitem concluſum habemus, ſeſc plurimum in arena tum publica tum privata velitando exersuiſſet, bonamq́; ſtudio rum ſuorum fiduciam habere cœpiſſet, prodire ipſe in me- dium, diſputatorum cœtum& Collegium ſuis auſpiciis& præſidiis inſtrucre, neq; ſolùm amplius diſcere, ſed& alios docere, progreſlusq́; ſui ſtudii probatos aliis facere, quin& judicium examinationis publicæ ſubire, pro honoribus& præmiis labori exantlato debitis contendere conſtituerit. Ac jam omnia ad hunc finem multo antè domi præparata. omnia inſtructa habebat. Jamq́; tibi certum erat, Glariſſime Juriſconſulte, ſi ita ille omnia, uti inſtituerat, ex ſententia a- nimi confeciſſet, ſi pro dignitate& gradu Poctorali, more majorum, diſputaſſet, ſi examinationis cenſuram ſuſtinuiſ- ſet, morum& linguarũ apud exteros colendarum gratia.pri- mum in Galliam, inde in Italiam, poſt in alias regiones, in quibus ipſe etiam olim juvenis maximo cum fructu& emo- lumento verſatus fueras, firmiorem& ætate& judicio ſtu-
diisq; maturum emittere. Gumq́; ille hanc tui conſilii ratio- nem haud obſcurè animadvertiffet quò citius& facilius pe- regrinationis veniam, quam ſummoperè in votis habebat, à te conſequeretur, eam ob cauſam urgere ipfe ſuorum ſtu- diorum curſum& metam vchementiflime ſolebat, ne ſibi i- pſe moræ& impedimento eſſet. Præclariſſima bene inſti- tuendæ Juventutis ratio:viriq́; egregii Reipub. educandi via
longe optima. Sed õ ſpes ſeculi fallaces: inanes conſiiorum
& votorum omnium informationes! Corruit inter manus
inſtitutum faluberrimum: A ſcopo præclariſſimarum ex-
ſpectationum quàm repentino impeturepellimur? O fru- ſtra ſuſcepti labores ſuſcepta fruſtra ſtudia: effuſa fruſtraim- pendia: vigilatæ tot truſtra noctes: conſumpti tot medita- tioni-
—


