Ap HERMKMMuM VurTEjuM. 4
ticis, in Aſtronomicis in Opticis, in Mechanicis, omnibusq́; Philoſophiæ partibus quod nonerutum, nõ evolutum, non excuſſum, non demonſtratum, non explicatum& illuſtra- tum egregiè eſſet. Eſt ille in manibus Occanus, ad quem re- ſpicere velim omnes, qui feliciter in civilis ſtudii pelago ve- lficari expetant. Hæc enim ſunt futuro Juriſconſulto fun- damenta attium ad altioris facultatis cognitionem omninò neceſſaria: hæc remigia atq; alæ, ſine quibus ad majora illa ſcientiarum cacumina evolare perquam difficile erit. Iſtam verò ingrediendorum ſuorum ſtudiorum viam ac rationem longè optimam& maximeè ad legum ſtudia compendiariam à patre inſtituendi ordinis peritiſimo filius ufurpatam ac- ceperat. Neq; verò minorem fructum diligentiſſimus filius, ſi tata annuiſſent, quàm patet ampliſſimi nominis Juriſcon- ſultus ex inſtituto illo ſtudiorum curſu percepiſſet. Cum enim ab illa Philoſophica per omnes omnium artium cir- culos habita navigatione, in vaſtiſſimum juriſprudentiæ fre- tum,& ad paterna„ſibiq́; quaſi hereditaria ſtudia animum appuliſlet, incredibile profectò dictu, quàm feliciter& velo- citer inſtitutum illud iter ipſi ſucceſſerit, quem vix oram ſol- viſſe primam putaſſes, breviſſimo temporis intervallo jam ad vadum& portum contendiſſe ſpectares, quem vix ẽ car- ceribus emiſtum, non procul à meta abeſſe videres. Et quid mirum? Cum imitatus diligentiſſimus juvenis divini ingenii & memoriæ felicitare adjutus/ cos curſores, qui diplomate uſi quemadmodum Venulejus ſuriſconſultus loquitur, die- bus ac nodibus& omni tempeſtate contempta iter conti- nuant, nullam unquam temporis partem ſine ducta linea præterlabi pateretut. Pliniani illius verbi perpetuò memor: Perire omne tempus„quod non impendatur ſtudiis. Hac iraque gnavitate& induſtria illud facilimè perfecit, ut cùm B 3 jam


