Druckschrift 
Orator Ineptus Paucis Regulis Raptim Informatvs / à Johan-Balthasaris Schuppio, Eloquentiæ Et Historiarum Professore in Academia Marpurgensi
Einzelbild herunterladen

o 1 4 7 70.

florem quidẽ hahemus,ſed in cœno ac fæce divinum hunc ſpiritum volutamus. Quemadmodum ex Oceano Moœ- otis, ex Mœotide pontus, ex ponto Helleſpontus, ex Helle- ſponto mare: Sic oninem Philoſophiam habemus ab Ari- ſtotele, Ariſtoteles habet à Platone, Plato ab Homero. Ho- merus autem Orator fuit& Poẽta. Philoſophi cordati& Oratores idem ſentiunt ſed non eodem modo loquuntur. Homerus in Hectore ſuo docet, quicquid Ariſtoteles de fortitudine inculca vit. Omnia naturæ abdita, omnia civilis prudentiæ inſtituta, omnia morum præcepta, quæ in Ari- ſtotele legitis, Homerus Oratoriis& Poẽticis fuis inventio- nibus involvit, in quas nos non penetrare poſſumus, quia animus noſter ineptiarum ſtudio occæcatus eſt. Ille de-

num magnæ& priſcæ ſapientiæ conſultus eſt, qui poſt- quam intelligit quod legit, aliud colligit quod non legit. Epictetus Græcẽ diſputa vit, Seneca Latinè,& tamen uter- que eandem exhibet ſapientiam. Ita ferè inrer cordatum- Phitoſophum 6 Oratorem non aliud diſcrimen eſt, quàm inter Socratem& Nantippes maritum. Imò tanto Philo- ſophis Oratores ſunt præſtantiores, quantò melior cytha- ra bene compoſita, quamilla, cujus chordæ aut reſpon- dent aut periẽre. Sed tranſeant hæc cum cæteris vanitati- bus. Picerem honnulla alia, quibus ad riſum incitarem- ipſos aſinos. Aſt nolo quorundam bonorum virüm, quos adeſſe video patientiã abuti. Zi quis interim interrogave- rit/cur in tota Otatione hac nulla pars alteri cohæreat, re- ſpondebo, me eſſe Oratorem ineptum. ði quis porrò inter- rogaverit, cur eam charta legam, reſpondebo me Orato- rem eſſe incptum. Ego huic(hic elevatd manu chartam vÿten- ait) fido chartæ, ſpem meam non pono inarte. Hæc ſichar- ta cadit,(chartam abjecit) mecum omnis ſapientia vadit. ¶Poñ ſimulatum perturbatiunem perrexit) Videtis, viri opti-

D 3 mi,