Druckschrift 
Io. Frobenivs Politioris literaturæ cultoribus, s. : Adnisi sumus æditione proxima, ut hoc opus cum primis frugiferu[m], quàm emendatissimu[m] prodiret in lucem, nec arbiror quenq[ue] inficiaturu[m], id nos infeliciter fuisse conatos : nunc quicquid in arte mea possunt promittere curæ, it totu[m] expromtu[m] est : Accessit & autoris opera, qui multa uel auxit, uel reddidit meliora : Atq[que] utina[m] hoc diu illi liceat, in studiorum lucrum potius quàm meu[m]: Sed uercor ne ha[n]c recognitio nem ab illo simus habituri postrema[m] : qui literario gaude[n]t lucro, habent hic lucru[m] no[n] aspernandu[m] : quibus res est angustior domi, quam ut identide[m] idem opus mercent, habet postrema[m], ni fallor, autoris recogni tione[m], simul & locupletatione[m] : Bene ualete, & nostræ industriæ, si promereor, fauete / [Erasmvs Roterodamvs]
Seite
803
Einzelbild herunterladen

y 5

C HILIADIS QVRRTAE CENTVRIA v. 80) nihil erat opus:ibi fugaces, ubi res poſcebat uirum. aut qui in ſuos ſæui, non itidem audent ad, uerſus inimicos, quod Ciceroni obijcit Saluſtius: b uidelicet, quod contumelioſus in amicos, ſupplex inimicis. ESeNrtiſſima paupertas. L·LXXXI Sententiam prouerbialem refert Iunius Columella, libro de re ruſtica decimotertio⸗ capi te ſecundo. Præparatis igitur receptaculis, oportebit ſuo quicq; loco generatim, atq; etiam ſpe- ciatim nonnulla diſponere, quo facilius, quum quid poſtulabit uſus, recipere poſſit. Nam ue- tus prouerbium eſt, paupertatem certiſſimam eſſe, quum alicuius indigeas, uti eo non poſſe: quia ignoretur ubi proiectum iaceat, quod deſiderat᷑. Hactenus Columellæ uerba retulimus. Sentit autem, ni fallor, ſi quis habeat domi, quod quum utendum eſt, inueniri non poteſt, eſi magis egere eo quod habet, quam ſi non haberet. Etem̃ qui non habet, rogat alicunde cõmo- dato:qui habet, ubi uentum eſt ad articulum quo ſit utendum: nec ſuum habet, quod ubi ſit, eſcit:nec alienum habet quo poſſicuufff. Aercator nauiga& exponee. LXXXII Strabo libro Geographiæ ſuæ decimoquarto, refert huiuſmodi prouerbium:?uενοsꝶ uar NGG05,NE, Tdντα νπιαναασαηπισι. id eſt: Mercator adnauiga, expone, omnia diuendita ſunt. Ait natum è Cilicibus olim piraticam exercentibus, quorum præcipuus quæſtus erat ex mancipijs, quæ propter opportunitatem loci facile capiebantur,& celerrime diſtra hebantur, quod Delus quæ non procul aberat emporium præſtaret,& amplũ pecunioſum, ut illic eodem die præſente pecunia, multa mancipiorum milia diſtrahi poſſent,& auehi. In cauſa erat illud quoq;, quod Ro mani ex Carthagine Corinthõq; ſubuerſis uehementer locu pletati fuerant, eòq; pluribus mancipijs uti cœperunt. Si quid habet prouerbium, præter rei geſtæ memo⸗ riam, poterimus uti, quoties ſignificabimus rei cuiuſpiam eſſe tantam auiditatem, b ut nulla copia ſufficiat:præſer/ tim ſi quid mali ſit/. quod expetitur: quemad. modum nihil auidius emitur, quum nugaces quidam§ ſeditioſi libelli, faſtiditis bonis autoribus.

CHILIADVM CENTVRIARVM ERASRMI ROT. EINIS.