77s DBEs. ERASMI ROT. ADAGIORVNM
. Xa uueid'8 LOM BSTVp, id eſt: b b Priſca hæc ſanè atq; obſita canis, nec non oppleta cicadis, Ac Cecide cum Buphonijs. b Siquidem Cecides peruetuſtus quiſpiam Dithyramborum poẽta fuit, cuius ſcripta iam ſitum olebant, unde in iocum uulgarem abierunt. Quemadmodum iure ridentur hodie, qui immo- dica& intempeſtiua affectatione uetuſtatis, è duodecim tabulis, ex Ennio, Lucilioòq; petũt ſer- monem, perinde quaſi cum Euandri matre loquantur: nec ullum uerbum eleganss eſſe putant, niſi quod ſit ab uſu uulgi,& à noſtro ſeculo procul remotum. Item Buphonia feſtum quoddã erat apud Atheniẽſes, ob uetuſtatem neglectum iam ac deſitum, ſic appellatum à cæde boum. Huiuſmodi ludos adhuc durare uidemus apud Italos, præcipue Romanos, priſcæ uideli- cet etiamnum inſaniæ ueſtigia, quos illi Taureos uocant. Adagio licebit per iocum uti, cum ſignificabimus aliquid ceu nimis priſcum negligi: ueluti ſi notare uelis põtifices, epiſcopos,& ſacerdotes, quod Euangelica præcepta, de paupertate, de tolerandis iniurijs, de contemptu ui- tæ: aut priſcorum pontificum decreta, de ſimoniacis, de deligendis abſq́; corruptela epiſcopis, de ſubmouendis ſceleroſis, iam pro antiquatis habeãt, dicas licebit, Jũ ræ uuusic 8 u9 ESqoyioy. id eſt: Hæc Cecidis ſunt& Buphoniorum. b Serrenitati nubem inducit. b XXX Non tam ouum ouo ſimile, quam illud prouerbij faciem præ ſe fert, quod refertur à Plutar cho in commentario de dignoſcendo adulatore ab amico:*σνσσ ετέάιυ εέμρρ‿id eſt: Sereni- tati nubem inducit. De eo, qui inter pocula ludosq;, uirulentum aliquid admiſcet, quod offuſca ta hilaritate frontem corruget, ſuperciliaq; contrahat. Ad eundem modum Horatius, de anu deformi, quæ ſe puellarum choris admiſcebat: Et ſtellis nebulam ſpargere candidis. b b AM vO) ι μμο. XXXI Olim homines macie prætenues, ueſculi, ac d ecolores, prouerbiali ioco àν⁶έφναάφα‿νHμQOuoca bantur.Lucilius: Vix uiuo homini ac monogrammo. Rurſum idem alibi: Quæ pietas mono- grammi. Nonius Marcellus ductum autumat à pictura, quæ prius quam coloribus corporat umbra fingitur. Non perperam quidem Marcellus, uenuſtius tamen erit adagium, ſi ad uete- rum picturam reſpiciamus:quæ primitus omniũ conſenſu, ab umbra hominis lineis circumdu cta cœpit initium, quod uocant deliniare. Deinde ſingulis coloribus pingi cœptum eſt, easque picturas aouoεέτs appellabant. Mox ars diſtinxit ſeſe,& inuenit lumè atq; umbras: ut quæ dam eminere, quædam abdi premiq́; uiderentur, differentia colorũ. Deinde adiectus eſt ſplen dor, quem alium à lumine uolunt eſſe, medium tamen inter lumen& umbram: proinde eun/ dem Tonon uocant. Nam cõmiſſuram ac tranſitum colorum&νπ⁵ανοννομ appellant. Huiuſmodi fermè Plinius libro triceſimoquinto. Conueniet igitur in hominem deformem, nullo aut eodẽ uultus colore, cuiuſmodi priſcorum erant imagines. M. Tullius libro de natura deorum ſecun do: Non enim uenis& neruis& oſſibus continetur: nec eſcis, nec potionibus ueſcuntur, ut aut nimis acres, aut nimis concretos humores colligant. Nec his corporibus ſunt, ut aut caſus, aut ictus extimeſcant, aut morbos metuant, ex defatigatione membrorum. Quæ uerẽs Epicurus monogrammos deos,& nihil agentes cõmentus eſt. Illi autem pulcherrima forma præditi,pu riſſimaque in regione cœli collocati, ita feruntur, moderanturq́; curſus, ut ad omnia conſeruã- da& tuenda conſenſiſſe uideant᷑. Monogrammos appellat Cicero informes, nullaq; ſpecie. Aliorum medicus. XXXII Manet hoc dictum his quoq; ſeculis celebratiſſimum, quod refertur à Plutarcho in cõmen tario de dignoſcendo aſſentatore ab amico, è poẽta quopiam: A NOp 1.S0, Xuee Ae Bpucp. id eſt: Alijs medetur, ipſus hulceribus ſcatens. Vtitur eo& in cõmentario, quem ſcripſit aduerſum Coloten. Conueniet in hos, qui alijs ſapi/ unt, non ſibi:alijs oculati ſunt& cauti, non ſibi: alios conſolari norunt, ipſi ſua mala non ferunt b æquo animo. In eundem ſenſum uſus eſt Chriſtus apud Lucam. Iudæis em̃ admirantibus eius I dicta factaq; ac dicentibus: obnę Surss Sep Ide:σ*νρ id eſt: An non hic eſt filius Ioſephe te ſpondit ad hunc modum: ćrνο Ʒ‿ ο⁷. oli Jai⁊e. /½ε½, 36Sdreu0p raν Jd. Scc z, 2υσOmNη;vo b Tg RCrsHvO oIO M0) Jds 2p T5 xqσ dᷣ σeι.id eſt: Omnino dicetis mihi parabolam hanc: Medice, cura teipſum. Quæcunq; audiuimus facta in Capernaum, facito dę hic in patria tua. 3 b Lapſana


