Chronicon Holſatis. 105
Deeſt hic folium unum. b CAP. XII.
Omes vero Henricus in cujus ſorte erat terra Fimbria,
quam Rex vi poſſidebat, eodem anno pomini milleſimo, qvadringenteſimo decimo ſexto doluit de perditione illius, & congregari fecit populum ſuum valde ſecrete, fama vo- lante quod caſtrum Plone, quod tunc Fridericus Schulte ex parte dicti Domini Henrici Ducis Brunſwicenſis poſſidebat & retinebat expugnare vellet. Et congregato exercitu Hen- ricus Dux Sleſwicenſis etiam cum ſuis advenit,& in villa Grotenbord ante paſſagium maris ad terram Fimbriæ cum exercitu pernoctabant, prope feſtum Simonis& Judæ poſt medium noctis Comes& Dux cum conſiliariis ſuis conve- nerunt, tractando qvaliter terram capere poſſent absque pœna. Ubi aderat quidam Vir gnarus& prudens conſili- arius Domini pucis nomine Schacko RantzowW miles prædi- ves& dixit: Domine Comes, veſtra eſt hæc congregatio nobis neſcientibus habetis aliqvos ſcientes qualiter terra hæc ſit vincenda. Tunc unus presbyter nomine Johannes Ke- ding, qvi dixerat omnia eſſe ad eorum nutum diſpoſita,& qvod nullus vigil prope pasſagium maneret, neque aliqva campana dabat vocem nocte iſta. Iterum dictus miles Scha- cko dixit, Domini mei, magna res eſt ad unius presbyteri vocem Principes noſtros& duas terras perdere poſſe. Nam incolæ in terra Fimbriæ ſunt Kegis Daciæ ſub præſtito jura- mento fubditi.& noſtri inimici. Didus autem presbyter reſpondit: Qui timet ſe, hic manet. Affignentur mihi ba- liſtarii pyratæ& ego cum une Carren ingredi auſus um.


