—&¶⏑⏑ᷣ c-—
Chronicon Holſatiæ. 33
detinens civitatem Hamborg à longo tempore obſedit. E- converſo dictus Comes Adolphus contra præpotentem Re- gem Daciæ pro victoria obtinenda Deum cœæli ſupplex o- rabat. Et regem Hamborg obſidentem acceſſit, eumque cum ſuis exinde infugam convertit, multis de Danis inter- fectis nobilem& antiqvam civitatem in priſtinam duxit li- bertatem. Hoc initium victoriæ dedit ſibi Deus cœli Anno Domini milleſimo, centeſimo, nonageſimo nonò. Attamen dictus Canutus Rex cum Danis à perſecutione non ceſſans, non ſolum terram Holſatiæ, ſed etiam civitatem Lubeke vexabat terra marique. Nam ut ante dictum eſt, dictam civitatem Lubeck primo Adolphus Comes, poſtmodum il-. luſtris Dux Henricus Saxoniæ& Bavariæ fundaverant. Poſt quorum obitum Rex Daciæ Kanutus non contentus regno ſuo hanc civitatem Holtzatiam& Hamborg cum Dithma- ricis ſimul habere volebat. Nam de regno ſuo, cujus limes fuit in Egdora ante Rendesborg nunc nominatum per Fre- ſiam, quæ tota ſpectabat ad regnum, intravit Dithmarci- am, quibus evictis cum ipſis Dithmaricis init per Holtzatiam usque in Bornchovede, in via omnia ſubjugando. Ubi di- us Comes Adolphus cum Holtzatis& Lubecenſibus dicto regi occurrens hinc inde caſtris ordinatis& vexillis erectis, Ditmarticorum in fine exercitus Regis exiſtentium clypeis ſubverſis Holtzatis in ſubſidium magno fuſo ſangvine ex utraque parte& Danis quam plurimis interfectis Deus cœli dicto Adolpho dedit triumphum& Regem vicit& cœpit an- no pomini milleſimo, ducenteſimo, duodecimo pro quo tri- umpho ſit Deus ſemper benedictus Amen.
(E.) CAP. XVII.


