Chronicon Holſatiæ. 31
rationem ſuam devoverunt continué ſingulis annis ſolen- niter celebrare. Et obinde nomen hujus diei etiam, hodie dicitur civium dies, vulgariter Borgerdach. Etiam caſtrum Segeberg obſedit,& ante illud parvos colliculos& deſuper munitiones ſicut hodie apparet, fieri fecit,& tandem ca- ſtrum pro ſua voluntate rerinebat. In quo caſtro ſuum poſuit Advocatum& capitaneum terræ Holſatiæ quam ſi- bi ſubegerat uſque ad caſtrum Idzehoë& flumen Store& paludem ab aliâ parte jacentem, in qua palude multi de Holſatis nobilibus ppopter tutum locum timentes panorum potentiam, neque Danis ſubjici volentes ſe locavere. Vole- bant enim Dani ſicut cœperant totam terram Holſatiæ ſub- jicere ſibi& legibus ſuis. lta ut Lex Holſatorum in jus vul. gare extingueretur in toto. Et quod deinceps ſecun. dum legem& librum Danorum Lœbock deberet judica- ri. Super quo Holzatenſes Danis ſubjecti ſunt, multum conqueſti quod legibus ſuis ſolitis ab antiquo deberent pri- vari, Et nova incognita uti, ita etiam quod remurmurare contra capitaneum in caſtro Segeberge poſitum inceperunt. Quando aliam legem& aliud jus quam ſuum ſolitum im- ponere niſus fuit, dicentes uti lege ſua velle Holzatenſi. Ad quos idem Capitaneus reſpondit. Oſtendatis mihi jus ve- ſtrum,& ego ſecundum illud dijudicabo vos. Nam dixit ex proprio capite fingitis jus veſtrum. Noſtrum autem Da- norum eſt jus præ ſeriptum ſecundum ſcripturas: ſcio vos& me regere, veſtrum jus neſcio quia non ſcriptum eſt, divinare non valeo. Oportet ut canem adducam, qvi jus veſtrum latrabit. Deliberetis igitur qvale jus habere volueritis,& mi- hi certa die jus veſtrum edicatis. Ilis diebus non erat Prin- ceps in terra Holſatiæ, ſed dicitur quod fuit qvædam no- bilis Domina in palude Crempis juxta Idzehoëin Caſtro Kel- lingdorpe, nomine Domina Deeſtz de Kellingdorpe. Hæac
— tran-


