Chronicon Holſatiæ. 27
tutorem. A quibus ſcilicet Henrico Duce Saxoniæ& Hen- rico Comite Thuringiæ multi poſtmodum Comites Holſatiæ Henricus ſunt vocati. IIlis diebus Dithmarſi Principem ſu- um proprium Dominum Rodolphum Marchionem Comi- tem in Caſtro Bokelenborch(v. c. 11.) in Ditmarſia inter- fecerunt,& uxorem ejus Wawurgem abſciſſis nare& au- riculis in flumen prope caſtrum projecerunt, quod flumen ab ejus nomine Wawurgeſowe nuncupatur. Acujus princi- pis nece dictus Henricus Leo Dux Saxoniæ& Bavariæ terram Dithmarſiorum armata manu intravit& ſubjugavit, ita e- tiam quod fecit eos cenſuales ad dandum ſingulis annis tri- ticum, ſiliginem oves& ſimilia. Quem cenſum illi de Su- derhorſtede, Sudervelle& Norderherſtede& præcipue ha- bitationes in ſiccà terra dederunt ad longa tempora ad Ca- ſtrum Hanrove ultra ducentos annos usque ad tempus, quod Dux Gerhardus Comes Holſatiæ cum multis à Dith- maricis in Suderhammen fuit interfedtus. Idem etiam Princeps Henricus Leo Dux Saxoniæ& Bavariæ dedit Ab- batiæ Beatæ Mariæ Virginis in Stadis extra murum villam Lenderen apud Sallingſteden Bockwolde& Sylvam Bor- cholte& antiquum Herpe apud Meldorpe. Sed Dithmar- tici, Abbate dicti monaſterii ab eis interfecto, iſtis villis aliis nominibus nominatis receſſerunt à cenſu prænotato, etiam ſolvere nolentes. Facta autem hæc fuerunt circa annum Domini milleſimum centeſimum ſexageſimum primum. I- dem etiam Dux Saxoniæ poſt triumphum totam terram Dithmartiæ his demptis Archi-Epiſcopo Bremenſi, cui ab- ſtulerat etiam Stadium Caſtrum, ceſſit vice verſa. Unde Dithmartici ab illo tempore alium Dominum temporalem qvam Archi. Epiſcopum Bremenſem habere non volebant. Nam anno Domini milleſimo quadringenteſimo viceſi- mo Sigismundus Romanorum KRex ab ipſis Dithmarticis (D.) 2 tan-


