Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
25
Einzelbild herunterladen

--

Chronicon Holſ atiæ. 25

Segeberg cum novo oratorio igne conſumebant. Iterum Sa- cerdotes Dei de Lubeke& Segeberg ad Falderam Novum Monaſterium jam ſæpius emiſſum, incrementum ſatore Di- abolo habere non poterat, gravi mœeſtitia confectiſunt, ideo- que fidelius ſe Deo commendabant in jejuniis& orationibus die noctuque orare pro novilla Eccleſia non ceſſantes. Nam tanta fuit in Falderenſi Monaſterio virtuoſa vita fratrum, quod verbo explicari non poteſt. Infirmi illuc devenientes ſanabantur, dæmones ab obſeſſis ejiciebantur clamantes igne virorum ſanctorum uri.

Adolphus verò Comes ſecundus circa annum Domini mille ſimum centeſimum triceſimum nonum caſtrum Sege- berg muro cinxit, ac ſuburbium& oratorium de novo con- ſtrui fecit, iterum remiſſis de Falderâ Presbyteris ac cleno- diis pro uſu cultus Dei neceſſariis. Ac etiam miſit Legatos ad Flandriam, Hollandiam, Trajectum, Weſtphaliam& Friſiam, faciens proclamari, quod quicunque agrorum penurià arctarentur, venirent in terram ſuam ſpatioſam& fertilem in terra Wagrorum olim Slavorum exinde expul- ſorum. Et præcipue Holſatis atque Stormaris dixit, quod ipſi in eligendo quamcunque partemn habere vellent, eo quod ſangvine parentum ſuorum eam mercati fuiſſent, præferri deberent. Et dedit Holſatis terram a Bornchovede usqve Segeberg& Polonenzee. Weſtphalis dedit ſolum Dargar- denſem. Hollandrinis Uthinenſem,& Freſis dedit Susle, Aldenborch, Lutkenborch& circa mare terras adjacentes dedit Slavis, faciens sos fibi per amplius tributarios fieri us-

qve in iſtum diem.

(D.) Cay. XV.