Chronicon Holſatiz. 19
onem ejus,& ideo Imperio fuit ſolum ſubjecta, quapropter eam cuidam provido viro nomine Hermanno tanqvam Du- catum conceſſit in titulum, cui ſucceſſit filius ejus Benno. Huic Bennoni mortuo ſucceſſit Dux Bernardus filius ejus. Hic Henrico Imperatori rebellare auſus fuit,& Eccleſias defendere non curavit. Et reperto quod auſus fuit Impe- ratori contradicere, Slavi capta oportunitate omnes Eocleſi- as in terris ſuis igne ſuccendebant,& presbyteros Marty- rio trucidabant,& in Aldenburgenſi civitate& Eccleſia poſtmodum in Lubecenſem translata fuerunt ſexaginta pres- byteri Martyrio coronati, iſto modo qvod cutis capitis in modum crucis aperta& cerebro extracto emiſerunt ſpiri- tum. Et apud Hamburgenſem ſimiliter multi de Clericis& civibus propter fidem torti, eæſi& occiſi. Et tunc in Alden- burgenſi Eccleſia Epiſcopus fuit Ezico, quo defuncto Vol- qvardus ſucceſſit ibidem. Poſt quem Reimbertus. In Ham- burgenſi Eccleſia rexit tunc Adolgagus, cui ſucceſſit Li- bentius vir ſanctitate præclarus. Foſt hunc Unwanus de genere nobilium ortus. Qui Hamburgenſem Eccleſiam novam conſtruxit,& duodecim canonicos regulares in ea inſtituit,& in Aldenburgenſi Eccleſia mortuo Reinberto Bennonem de fratribus Hamburgenſis Eccleſiæ Epiſcopum ordinavit. Huic ſucceſſit Meinherus, qvi à Libentio ſecun- do accepit benedictionem. IIlis diebus quidam Gõdſcalcus, Slavus natus ultra modum crudelis totam terram Nordal- wingorum ſcilicet Holſatorum Dithmarſorum& Storma- rorum ſtrage percuſſit, ita ut in omnibus finibus nihil indi- redum remanſit, prater illa notiſſima præſidia Idzehoe & Rokclenborg(v. c.15.) Iſte idem Godſchalcus poſtmodum Deodante Chriſtianiſſimus Princeps factus eſt,& mille millia hominum ad fidem convertit. Hic habuit duos filios Hen- ricum& Butue. Iterum poſt dicti Godſchalci mortem Ec- (C.) 2 cleſi-


