Chronicon EHolſatiæ. 17
vorum, Danorum, Svecorum,& ab illa Eccleſia etiam ſe- minatum fuit verbum Dei in boreales partes. Tamen poſt obitum dicti Ludowici Imperatoris propter multa bella in Re- gno Franciæ exſurgentia, cum non erat Princeps imperii diligens& exſeqvens cultum Dei, etiam ſeminatio verbi Dei ad tempora multa exinde ceſſavit. Hic ſanctus Anſchari- us Bremenſem Eccleſiam& Hamburgenſem ſimul rexit,& prope Idzeho in terra Holſariæ in Welna parvum oratorium in honorem ſancti Sixti, cujus caput ſemper ſecum de- ferebat, conſecravit. Ubi cum aliquibus monachis aliqvan- do propter ſecuritatem loci ad contemplandum ſolebat re- ſidere. Et legitur in legenda ſua, quod cum communiter in pane& aqua ſolebat carnem ſubjicere, ibidem una die- rum aqua fuit in vinum converſa,& fons, ubi illa aqua extracta fuit, hodierno tempore dicitur fons ſanctus. Illis diebus Dani Barbari de terra ſua exeuntes totam Saxoniam vaſtaverunt, Freſiam depopulantes, ac etiam navibus Co- loniam, Trajectum& Treveros incedebant. Nec non in Franciam intrantes etiam Pariſium obſidebant. Et in ea magnam partem obtinentes, quam Normanniam vocita- bant, ex nomine patriæ ſuæ, attamen Deus miraculoſè centum millia Danorum à Chriſtianis interimi fecit. Poſt obitum S. Ancharii ſucceſſit ſanctus Reimbertus. Poſt hunc Allegarius. Deinde Hojierus. Demum Reinwardus Archi- Epiſcopus Bremenſis& Hambusrgenſis ſimul, ex hoc Unni, Archi-Epiſcopus qvi iterum in Daniam& Gottiam ver- bum Deide novo ſeminabat,& obiit anno Domini non- ningenteſimo triceſimo ſexto.
CaAb. XI.
Llo tempore Conradus Dux Teutonicorum ad Imperium fuit ſublimatus. Nam ſtirps Caroli tunc fuerat finita. (C.) De-
——
—
———
———-
.
—
—
——
——


