Acceghiones Hiſtoricæ Ceſta Treverorum. 121
CAP. LXXIV.
Pon deceſſum vero Brunonis Epiſcopi Gotefridus Ma- joris Eccleſiæ Decanus in Epiſcopatu ſucceſſit. Hic de Leodienſi Parochia extitit oriundus, Arnoldum vero con- ſanguineum ſuum& majoris Eccleſiæ, Docnus videlicet beati Petri Præpoſitum, virum videlicet religioſum& mo- rum honeſtate præclarum, qui Eccleſiam in honore ſanctæ Crucis juxta albam portam ſitam conſtituit, Treberim ſe- cutus,& Eberhardo Trevirorum Archi Epiſcopo Clericus eſt deſignatus. Hic vero ſicut& anteceſſores ejus, præ- dictus inquam Præpoſitus, morum dignitate& animi libe- ralitate inſignis; prius à Trevirenſi bus Clero ſcilicet& po- pulo dilectus& ab Epiſcopis ejusdem civitatis Egilberto& Brunone multis Eccleſiaſticis honoribus ditatus, ad ultimum decedente Domino Brunone ſicut prædiximus in Epiſcopa- tum eſt ſublimatus. Peracto vero anno Epiſcopatus ſui in- ſurgentibus in eum quibusdam de clericis ſuis,& introi- tum ipſius calumniantibus, quorum calumnia ſi juſta an in juſta fuerit Deus ſcit, ego neſcio, tandem ad hoc cauſa eſt perducta, quod ſentiens ſuam infirmitatem ad hoc onus non ſufficere, jam enim ad decrepitam ætatem venerat, videns etiam quod in Eccleſia fraterna ſcindebatur caritas, quibusdam ſibi adhærentibus, alis reſiſtenribus, ne cau- ſa eſſet hujus ſchĩſmatis circa finem tertii anni ab Epiſco-
atu eſt abſolutus. Obtinuit autem ſedem annis duobus menſibus X diebus XI ſupervixit autem poſtea anno uno menſ. V. dieb. XVI. Obiütque XVIII Kal. Decembr. die [VI feria hora noctis IIl. quem ſepelivit ſucceſſor ejus in Baſilica ſancti Petri majoris Eccleſiæ ſub arcu, quæ eſt ad
meridionalem plagam. 2. CAP. LXXV.


