Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
119
Einzelbild herunterladen

Accegſiones Hiſtoricæ 12 ens judicium cum miſericordia, rebellis judicium ſine mi- ſericordia. Abhoc autem die ulterius gvicunqve ſupra di- ctorum violator inventus fuerit, hodierna excommunicatio- ne prædamnamus& præcipimus, ut ab omnibus ut Sacrile- gus devitetur, fuſpenſo ejus nomine in Eccleſia ad judi- cium excommunicationis jam ſuper eo factæ& ſingulis Do- minicis diebus repetendæ, ita quicunque ei communicave- rit, ſi Laicus fuerit, eodem anathemate feriatur, ſi Clericus, ab ordine deponatur. Spolia qvoqve emens vel accipiens, ei cui& ſpoliator damnationi ſubjaceat. Congregationi- bus autem licentiam damus, ut qvicunque eos in bonis ſti- pendiorum fuorum læſerit, eum cottidiana excommunica- tioue perſeqvantur. Porro Archidiaconis concedo, ut ubi aliis negotiis impeditus adeſſe non potero, pœnitentes Ec- cleſiæ reconcilient, fervato ordine in compoſitionibus&- teris Eccleſiaſticis conſvetudinibus.

CAP. LXXIII.

Ulta qvidem& alia probitatis fecit inſignia, quæ&

V Ii*e Ego vidi& aliorum certa relatione cognovi, quæ enumerare per fingula, gratia vitandæ prolixitatis omiſi; Hoc tamen ſcire ſufficiat, quod appropinqvantem vitæ e- jus terminum laudabilibus admodum operibus antevenit. Etenim per nocturnam qvietem ſolitus erat Sanctorum me- morias ſilenter circuire, illicqve in oratione diutius perſiſtere, & Dei propitiarionẽ cum eorum interceſſione profuſis lachry- mis exorare, ſed& loca ubi ſervi Dei& ancillæ in clauſulis de- gebant uno tantum comite contentus frequentabat,& quæ- cunqve habuiſſent neceſſaria, tam in victu qvam veſtitu mi- niſtrabat, atqve eorum orationibus ſe devotius Socnend⸗ at.