26 Geſta Treverorum. CAP. XXI.
Erum tamen his omnibus, qvod non ſine remurmu- Vrante invidia dictum noverimus, Beatum præfecit Eu- charium tam copioſiore miniſterio qvam& dignitatis privilegio, quippe qui ſecum pariter ab ipſo Domino in carne commorante ſicut à majoribus noſtris traditum accepimus, ſacræ fidei rudimenta percepit, qvi& in illa ſanctiſſima cœna, qua diſcipulis ſuis Dominus precioſa corporis& ſanguinis ſui myſteria celebranda contradidit conveſcentibus affuit reſur- gentemqve à mortuis ac in cælos aſcendentem cum Apo- ſtolis beata viſione videre promeruit, ſanctumqve Spiritum- ac linguas omnium nationum in ignis accepit apparitione-- Abierunt autem omnes hi ſancti patres ad Galliarum popu- los verbo ſalutis Deo lucrifaciendos, per gentes, per viam, ſa- nam doctrinam cunctis evangelizando. Tunc itaqve di- vertit Clemens cum Felice, Mediomatricum, Manſvetus Tullum, Sinitius, Rhemis, Meminius Catalaunum ceteriqve in loca ſibi à Deo præordinata:& proſperatum eſt verbum- Dei in manibus eorum. Beatus verò Eucharius cum Diaco- no ſuo Valerio videlicet Elegie qui eſt vicus grandis provin- ciæ Galliæ Materni commilitonis ſui per maximam valetu- dinem deſolatus ſubſtitit, qvi creſcente eadem infirmitatis moleſtia animam reddidit quod multorum ſalutis cauſa ac- cidiſſe ſequens lectio demonſtrat. Nam cum eum terræ commendaſſent ſancti viri pié pro depoſitione ejus lugentes concito greſſu Romam revertuntur, magiſtro ſuo ſupra di- cto beato Petro qvæ in via geſta ſunt nunciantes, hoc adji- cientes quod in populum duræ ceryvicis deveniſſent in qvo convertendo niſi virtus Domini noſtri JIEſu Chriſti, Mater- ni reſuſcitatione manifeſtaretur parum ſe profecturos qvos beatus Petrus confolatus ait: Nolite lugere cariſſimi mei quia mortem Fratris veſtri Dominus Deus noſter ad vitam mul-


