4 Geſta Treverorum. qui ruvora vocatur marmore habundans in fluente primo ſuper eandem ruvoram lapideis fornicibus deinde per divexa montium latera& vallium profunda ducentes, univerſæ ci- vitatis plateas viventibus aquis implevere, qvæ interdum plu- vialibus aquis adauctæ cunctas platearum ſordes in Moſellam vexere. Hunc autem rivulum poſterius nominatum introdu- cendum ſimul& amphitheatrum conſtruendum Catholdus Princeps ſorte acceperat, qui cum heſitaret, quomodo illum tam longe per tot montes& valles circumduceret, ſervus do- meſticus ſumpta fiducia(pondet firmisſimè ſibi datis impen- ſis eum ſe in urbe præſentaturum, quocunque die dominus amphitheatrum foret perfecturus. Reluctari Dominus gra- viter cœpit,& hoc eum nequaquam eſſe facturum asſeverare, tandem hoc pacto finem dedere certamini ut ſi die conſtitu- ta ſervus quod promiſerat minus implesſet, à Domino capite plecteretur. Si verò effectum demonſtrasſet pari modo do-
minus à ſervo puniretur. Animaverat ſervum ad hoc facinus
uxor domini ſui, quæ mentita fide maritati ſæpius cũ eo in adul- terio miſcebatur, quid plura? Coeptum opus fervebat utrin- que, ſervus interim contrariis conjugis ſtudiis& ſumtibus ju- vabatur, dum maritus necem ſervi vitam ſibi, mulier necem mariti vitam ſervi conrivalis operiebatur. Die denominata perfectum erat Amphitheatrum,& aquæ ductus qui ex inſci- tia undique obſtruſus cum nulla in ſe admitteret aurarum ſpiramina, impeditæ aquæ non per venere ad deſtinata. Anxi- um de hac re ſervum mulier inceſtuoſa nocte die illam præ- cedente occultat ſub lectulo in quo ipſa cum marito hujusmo- di habuit mentionem. Eja inquit maritus ſervus ille noſter quam confuſus& dejectus eſt, qui tam ſuperbe gloriatus eſt. Ego autem novi qua arte posſet ſibi cito conſulere, Tunc mulier virum aggreditur rogat ſibi artem indicari, pollicetur fidem ſilenti illicit[ilicet] perſvadet, poſtremo hoc ab eo re.
ſpon.
—
———
——


