2 Geſta Treverorum.
ipſe dum deficientem à ſe oppugnat civitatem, ſagittæ ictu interiit, relicta uxore Semirame cum duobus filus Trebeta= & Nyna, qvorum primus ſcilicet Trebetas ex Regina qva- dam Chaldæorum quam ante Ssemiramem duxerat. Nynas LNynus] autem de Semirame natus erar. Occiſo autem- Lergo] Nyna[Nino] Semiramis privignum ſuum ſcilicet Trebetam maritum ducere voluit, eumqve renitentem& execrantem, invidia& libidine ſtimulata tam diu perſecuta eſt, donec eum patria pelleret& regno. Pulſus igitur dum ſcum] diu longeqve ſedes vagando quæreret,& non inveniret, cœ- pit ex diuturni itineris fatigatione tædere,& ubinam ſibi fata quieſcendum conſulerent misſione ſortis inquirere. Sors ob- tulit Europam, quæ eſt tertia orbis licet quidam Secundã affir- ment,& Africam non per ſe partem eſſe ſed ad Europam perti- nere contendant. Transfretato mari mediterraneo quod ab Aſia dividit Europam, pervaſta ſolitudinum& invia ſaltu- um venit ad Moſellam in cujus litore reperit vallem ſpecio- ſam aquis irriguam, ſilvis nemoroſam, montibus undique circumſeptam. Captus amæœnitate loci ibidem ſubſiſtere de- legit urbemque conſtituit quam ex ſuo nomine Treberim
appella vit. Cap. II.
Nno ante Romam conditam M CCmo Lmo. urbs AX Trrbers in Europà ab auctore Trebeta profugo filii Belis, parvo adhuc nomine condita eſt Anno ſeptimo[70.] ætatis Abrahæ, Patriarchæ, Originem- gens qvæ incoluit eam de Gomer filio Jafeth filii Nöe no- mine duxit,& ex candore corporum nomen asſumſit gens&
urbs antiquisſima anteqvam in Europa gentes neque urbes
fuere, Sed qvæ ſunt vel ex illa vel poſt illam eſſe cœperunt, Nœ


