Job. Vito Durani Cbronicon. 21
Pharaone Rege Ægypti captus eſt,& ſuus Chriſtianus exercitus diſſipa- tus eſt& occiſus totus: Dedit autem Soldano pro redemptione ſua C. M. marcas argenti& civitatem Damiatam; arma verò& tentoria-, vaſa pretioſa, equos electos, alimenta Chriſtianorum Sarraceni in illo prælio obtinuerunt. Cuùm autem Ludovicus Rex captus eſſet ultra ma- re, convenerunt multa millia paſtorum, dicentes: quod venire vel- lent in adjutorium Regi Ludovico,& habebant unum Capitaneum no- mine Jacobum, peritum in multis linguis. Hic fuit Apoſtata Ciſter- cienſium ſceleratiſſimus homo, violentas injecit manus in Clerum,& hunc ſequebantur meretrices, latrones, magi, malefici,& plures occiſi, alii disſipati ſunt. Dixit autem hic ſeductor adhuc vivens, ſe vidiſſe in curſu aſtrorumn Regem Ludovicum redimendum fore per paſtores,& ſic ſub tali prætextu allexit paſtores& congregavit.
Circiter iſta tempora floruit frater Bertholdus ordinis Fratrum Minorum in Alimania, egregius Prædicator, qui circumeundo& peram- bulando frequenter Alimaniam, ipſam mirabiliter illuſtravit,& pecca- tores innumeros verbo& exemplo pariter ad Dominum convertebat, cujus memoria in benedictione eſt,& adbue recentiſfimo meo iempore perſe verat in hominibus. In campis ſæpius ſolcbat prædicare,& tunc populus ex omnibus partibus finitimis confluebat, qui ſolitus erat am- bonem, cùm in camporum planitie ſibi conſtructum ibidem ſermoci- naturus aſcenderat, quod er pennam filo appenſam,& in abrem pro- tenſam, flatum venti, A qua parte veniret, perpendebat,& ver ſus il- lam partem populum perſuadebat conſedere. Ipſeè fuit linguæ diſertæ, vitæ ſanctæ, magnæ literaturæ, ſicut adhuc evidenter apparet& patet in diverſis voluminibus ab eo compilatis ſermonum, quos Ruſticanos ap-
ellari voluit.
In ſuis prædicationibus peccatores inveterati, obſtinati ac ſcelera- tisſimi ſurrexerunt, apertè peccata ſua confitentes,& vitam turpem præteritam abdicantes, veniamque poſtulantes,& ſatisfactionem ac emendam dignam promittentes. Hic ab hominibus adbuc praæſenti tempore, ſcilicer Anno M CCOAL, ſuperextantibus, qui ſæpe ſuis ſer-
(c) 3 monibus


