Joh. Vito Durani Cbronicon. 19
xander IV condemnans ſententialiter combuſſit in audientia Dominĩ Alberti ordinis Ftatrum Prædicatorum, eosdem errores principaliter expugnantis, deſtituit eosdem Magiſtros ab officiis& beneficiis, reſti- tuens tratres ſupra nominatos famæ ſanctæ& honeſtæ, ſcribens univerſis regionibus de ſtatu& numero ſalvandorum.
Hujus tempore ſcilicet Alexandri Papæ Manfredus filius naturalis quondam Friderici Imperatoris, gerens ſe pro pædagogo Conradi ne- potis Friderici, ipſo Conradino mendaciter publicato mortuo, ſibi ipſi coronam aſſumpfit, quod quia factum in præjudicium Domini Papæ fuit, primò excommunicatus erat, poſt contra ipſum magnus exercitus, ſed in nullo proficiens, mittitur.
Hujus etiam tempore Principes Alemanniæ in duo ſe dividentes: Quidam Regem Caſtellæ,& quidam Richardum Comitem Cornubix ad Imperium elegerunt; quod ſchiſma multis annis duravit. Hic Papa in die ſancti Irbani Papæ defunctus eſt,& ceſſavit Epiſcopatus us-
que ad decollationem bæaci Johannis Baptiſtæ, diſcordantibus Cardi-
nalibus in electione.
Anno Domini 1263 elegerunt Cardinales Patriarcham Hieroſo- lymitanum nomine IjACOBUM in Papam& vocatus eſt Urbanus IV. Hic congregata multitudine tam Cleri quàm populi cum Cardinalibus & Pontificibus XIV calendas Decembris ſolenniter incepit prædicare crucem in ſubſidium terræ ſanctæ,& fratribus Prædicatoribus per lite-
ras Apoſtolicas datas Viterbii, ſtrictè dedit in mandatis eandem Cru-
cem conſtanter& diligenter prædicando per DEl Eccleſiam cum longa indulgentia in ſubſidium terræ ſanctæ.
Inter hunc Papam& Manfredum Principem Apuliæ, filium Fride- rici quondam Imperatoris, orta eſt contentio pro regno Apuliæ,& cum Dominus Papa quotidie ſuis ſtipendiariis donaret ſalarium mille mar- cas, defendere ſe non potuit.
His etiam temporibus venit quidam cum magno exercitu, dicens ſe eſſe Fridericum Imperatorem, qui ante decem annos mortuus fue- rat, hic impugnavit Manfredum Principem Apuliæ,& ſtrenuè
(c) 2 ipſum


