Job. Vito Durani Cbronicsn. 77
impatiens, de alto inimum citiſſimo volatu deſcenderit,& dextram alam ſuam coram omni populo circumſtante& ad ſpectaculum terri- bilisſimum congregato per cruorem ſuum traxerit,& taliter cruentatus effectus, in aëra, unde ſe præcipitaverat, revolaverit.
Prætereà fertur, quod poſt decollationem Conradini Regis præ- dicti, miles quldam oriundus de Franconia, veniens de Lombardia, ubi militaverat, ad patriam ſuam reverti voluit, quem videntes cives Thuricenſes, quos in repatriando præterivit, fore ſimilem per omnia lineamenta corporis Regi Conradino tunc noviter perempto, ſuſpi- cantes ipſum eſſe, in cuſtodiam detruſerunt, fortè per ſpatium unius menſis, donec de eo, an eſſet, vel non eſſet, certiores redderentur. Comperto autem quòd non erat, veniam ab eo poſtulantes pro offen⸗ ſa cum magna reverentia& ſumptuum in itinere neceſſariorum exhi- bitione ipſum libertati ſuæ reſtituerunt. Circiter iſta tempora Tartari partes Orientales Soldano ſubactas expugnaverunt, fugatis habitatori- bus illarum regionum tam Chriſtianis quam aliis nationibus, ſcilicet Sarracenis& Judæis, ultra mare: De quo dolens Pharao Rex Ægypti Soldanus reſumptis civibus eum exercitu clam irruit Sarracenus caſtra Tartarorum, multa millia ex eis interfecit, quod factum fuit Anno Do- mini M CC LVI.
Anno Domini M CC LXII[L62] Rex Tartarorum milſſit ſolen- nes nuntios circiter xxx nobiles Tartaros, cum duobus fratribus de or- dine Prædicatorum, qui eſſent Interpretes linguarum ad Regem Fran- ciæ Ludovicum, ut ſe& totum regnum Franciæ ditioni ſubjiceret Tar- tarorum, alioquin Franciam impugnaret tempore procedente. Cui Ludovicus Rex habito conſilio cum primoribus ſuis in regno, conſtan- ter reſtitit.
Item Anno Domini néa univerſitas Angliæ bellum inferentes Regi ipſorum propter graves exactiones ſuas& violentas populo illatas, ipſum cum fratre ſuo ceperunt,& multis aliis nobilibus, mulraquę mil- lia hominum in ore gladii perierunt. Apopulo itaque Rex cum fratre ſuo& duobus fillis Regis& nobilibus plurimis captivi ducti ſunt.
(c) Hoc


