Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
300
Einzelbild herunterladen

30 Acceſſiones Hiſtoricæ,

& diutius ibi moratus eſt, contra quos etiam Rurbeni licet minus Ca- tholici, tamen Chriſtiani nominis Karacterem habentes inæſtimabili DEInutu, cum maximis armatorum copiis exiverunt. Hi equidem omnes cum maximo apparatu& commeatu& mirabili devotione in diverſis partibus terram Paganorum ingreſſi ſunt,& tota terra à facie eorum contremuit,& fere per tres menſes peragrando omnia vaſtave- runt, civitates& oppida igni ſuccenderunt, Fanum etiam cum Idolis, quod erat ante civitatem Malehon, cum ipſa civitate concremaverunt. Eodem tempore in octava Paſchæ, quæ fuit V Kal. Maji, movit ſe navalis exercitus de Colonia, qui XIV Kal. Jun. venit in portum Angliæ qui Tremunde dicitur, ubi Comitem de[Flandria] cum CC fere navibus tam Anglorum quam Flandrenſium invenit. Ibi per triduum com- moratus vita feria ante rogationes inde navigavit,& per continuos octo dies& noctes in alto mari laborans in vigilia aſcenſionis& in ipſa ſol- Iempnitate ſævisſima quaſſati tempeſtate, octava demum die in por- tum Hiſpaniæ qui Gozin dicitur cum L ferè navibus cæteris circum- quaque diſperſis appulit. Uhi per triduum requieſcens rurſum in por- tum ejusdem littoris qui Viver dicitur, venit. Inde exiens ſexta feria ante Pentecoſten in portum Galaciæ qui Tambre dicitur, applicuit. Qui portus à ſancto Jacobo IIX miliaribus diſtat, ad cujus ſanctum ſe- pulchrum in vigilia Pentecoſtes veniens ſanctam ſolempnitatem cum magna hilaritate celebravit. Unde ad portum revertens in octava Pentecoſtes navigavit ſecundà ferià ad civitatem Portugalim per al- veum fluminis qui Dorus dicitur appulit, ubi Epiſcopum ejusdem ci- vitatis adventum ſuum cum magno tripudio ex præcepto Regis præſto- lantem reperit. Ibi per dies XI adventum Comitis A. qui à ſe præ- dicta tempeſtate diviſus erat, exſpectans æquam venditionem tam vini quam cæterarum rerum& deliciarum, ex benivolentia Regis habuit- Exinde Comite A. cæterisque ſociis receptis navigans alveum fluminis, qui Tagus dicitur, intrans ſecunda die apud Viixibonam in vigilia Apo- ſtolorum Petri& Pauli appulit. Quæ civitas ficut tradunt hyftoriæ Sar- racenorum, ab Ulixe poſt excidium Trojæ condita mirabili ſtructura tam