Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
297
Einzelbild herunterladen

Chronographus Saxo. 297

Annus Dni. MoXLVv. Cunradi VIII.

Cunradus Rex celebraturus natalem Domini, Magadab. venit, & quia ſecum habuit Hermannum Comitem de Stalekke à Mogonti- nenſi Archipræſule excommunicatum, à Clero regali more ſuſceptus non eſt. Lucius qui& Gerhardus Papa obiit, cui ſuccesſit Bernhardus Cardinalis& Abbas de ſancta Analtaſia mutato nomine Eugenius. Obiit Bertrada Comitiſſa& filius ejus Cunradus Comes de Hoenſteino. Obiit etiam Lutbgart Marchioniſſa. In eadem nativitate Domini Fride- ricus Magadab. Archi-Epiſcopus magnam partem de allodiis Domini Hartvvici& matris ejus Richardis datis beneficiis, data copioſa pecunia in proprietatem Magadab. Eccleſiæ contrahens magnum& glorioſum memoriale nominis ſui poſteris reliquit. Intererat quoque eidem cu- riæ quidam princeps poloniæ nomine Petrus, Chriſtianæ religionis ſe- ctator devotiſſimus, qui ad propagandum ſub ſuo principatu catholicæ religionis cultum, à jam dicto Epiſcopo aliquod de ſanctorum reliquiis munus ſibi impendi petiit,& per Regis interventum impetravit Com- muni enim conſenſu tam Epiſcopi quam& Canonicorum donata eſt magna pars reliquiarums. VincentiiEpiſcopi& confeſſoris. Translatum eſt autem idem donum maximo luctu civium à Parthenopoli IX Kal. Junii, quæ tunc erat dies aſcenſionis Domini, perductum verò ad lo- cum deſtinatum VIII Id. Jun. eſt dies natalis ejus,& ſumma cum devo- tione præfatiPetri ſuſceptum adeo, ut primum omnes poteſtatis ſuæ ca- ptivos reſolveret,& ſic coadunatis terræ illius primatibus decenter oc- curreret. Latores quoque magnifice redonatos ‚transmiſſis& Epiſco-

0donariis, honeſtisſime ad propria remilit. Quod autem ipſe ſan- ctus hanc ſui translationem adamavit, illic crebris miraculis usque ad præſens innoteſcit. Annus Dni. MoxLVI. Cunradi IX.

Cunradus Rex dum Cumæ Curiam haberet, Wlodisclazo, qui erat ſenior inter fratres,& qui ſororem Regis habebat in conjugio, Regem adiit, ac ſuſcepta patria ut ſolus ducatum optineret fratres exhæredare- conatus eſt. Denique cum reverſus civitatem Poſnen cum exercitu

pPp obſi-