Teil eines Werkes 
[1] (1698)
Seite
295
Einzelbild herunterladen

Cbronograpbus Saao. 295

cesſit Adalbero fiater Heinrici Ducis electus de eadem congregatione. Eodem tempore caſtrum quod Berneburch dicitur igne crematum eſt propter tyrannidem, quam exercebat inde Eilica Comitiſſa cum, ſuis---

Annus Dni. MCxXXXIX. Conradi II.

Rex natalem Domini Goslariæ celebrat, ubi& publicum con- ventum habuit, ſed nichil ibi de rei publicæ ſtabilitate tractatum eſt, ſicque nonnullis dedignantibus curia defluxit, illo ibidem per inte- grum menſem inutiliter degente. Intrante verò Februario Quidilin- geburch venit, purificationem ſanctæ Mariæ peregit. Cunradum Magadab. Archi-Epiſcopum cæterosque Principes Saxoniæ, qui Gosla- riæ deerant& illuc ſe venire ſpoponderant, exſpectans. Quibus ve- nientibus& prope ipſum locum hoſpitantibus ipſe ſubito recesſit& expeditionem ſuam fieri in Saxoniam in proxima æſtate firmiter jusſit. Poſt paſcha Cunradus Magadab. Archi-Epiſcopus cum Duce Heinrico & aliis Principibus ſibi auxiliantibus caſtrum Bernubarai Comitus Plozeke [add. MCXLVII] obſedit, cepit, deſtruxit. Appropinquante verò feſtivitate aſſumptionis ſanctæ Mariæ idem Archi-Epiſcopus cum Du- ce& prædictis principibus apud Cruciburch contra Regem convenit, qui ut prædictum eſt Saxoniam hoſtiliter intrare ac devaſtare ſummis viribus conabatur. Ibi facta per internuncios conventione pax fir- mata eſt usque ad condictum tempus. Deinde facto colloquio in Quidilingeburch Heinricus nobilisſimus atque probisſimus Dux Ba- vvariorum atque Saxonum veneficio ibidem infectus XIII Kal. Novem. vitam finivit. Corpus ejus Lutteræ ad dextram Lotharii Imperatoris poſitum eſt.

Annus Dni. MCXL. Cunradi III.

Obĩit Lothowigus Rex Franciæ relinquens duos filios ſuperſtites, quorum alter Lothowigus nomine regnum obtinuit, alter verò perfe- fectionem* vitalium vitam finivit. Item Osto obiit piæ memoriæ Ba venberg. Bpiſcopus, qui ſua prædicatione Pomeraſsios convertit, cui ſuccedit Heilbertus ejusdemEccleſiæ Canonicus. Obiit etiam Don-

na